Pagina:Alberti, Leon Battista – Opere volgari, Vol. III, 1973 – BEIC 1724974.djvu/114

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Ad Theodorum Gazam


Num evenire uspiam posse putas, Theodore, ut qui penitus ipse non videat, iter doceat eo proficiscendi quo ire qui videant nesciant? His nostris Elementis, — sic enim breves istas admonitiones appello, — assequemur ut qui eas teneant, tametsi alioquin rudes atque imperiti sint, habeant tamen quo pacto picturae cupidos et studiosos instruant levi labore, talesque brevi reddant quales eruditissimi probare soliti sint, modo id non refugiant discere, quod ante rem cognitam fortassis non satis credibile esse videatur. Quare istos admonendos puto, prius advertant quid sit quod efficere instituerimus, subinde spectent an ex instituto succedat res, postremo et de nobis et de se iudicent statuantque uti lubet. Nam cum intelligent quibus ex fontibus certitudinis hausta haec sint, quidvis poterunt credere quam me in his rebus rarissimis et reconditissimis tractandis frustra labores consumpsisse, tantumque aberit ut poeniteat operae, ut etiam maiorem in modum gratulentur sese istis monitis et sua diligentia eximiis pictoribus esse effectos pares, quam rem magis experiundo intelligent quam verbis a me possit explicari. Patebit enim quid afferant scripta haec commoditatis, quantum praestent facilitatis, quantum dirigant manum, oculos, ingenium ad certissimas promptissimasque pingendi rationes concipiendas tenendasque. Hoc affirmo, qui has neglexerit, ne in mediocribus quidem pictoribus locum sibi vendicabit. Itaque sic eos admonuisse iuvet, quibus admirabilia nimium esse ista videantur. Te autem virum omni doctrina praestantem non erat ut talibus monerem. Sed cum tres libros De pictura meos tibi placuisse persaepius affir-