Pagina:Alberti, Leon Battista – Opere volgari, Vol. III, 1973 – BEIC 1724974.djvu/127

E Wikisource
Haec pagina emendata est
125
elementa

3. Circulum concentricum describere comparem.

4. Concentricum circulum scribere quota suae amplitudinis parte maiorem.

5. Scribere circulum concentricum qui sit quota sui parte minor dato.

6. Intra descriptum concentricum circulum punctum commensuratum adnotare.

7. Inscribere intra concentricum circulum alium circulum concentricum.

8. Extra concentricum circulum punctum adnotare commensuratum, ex quo hunc maiori concludas circulo concentrico.

9. Intra circulum quota sui portione minorem punctum commensuratum adnotare, ex quo minorem istiusmodi quoque aream inscribas. (12)

10. Extra circulum concentricum proportione minorem adnotare punctum commensuratum, ex quo et circulo itidem proportione maiori hunc circumcludas. (13)

11. Dato circulo proportione maiore concentrico, seu intra seu velis extra punctum commensuratum adnotare, ex quo et inscribere et circumcludere areas possis. (14)


I. Hactenus quae ad circulares concentricas. Concentricae igitur areae fu ere triplices: rectilinea angularis et flexilinea, et circularis. Nunc dicentur quae circa comminutas, quarum erit ordo his persimilis, et primo quae circa comminutas rectilineas.

1. Intra rectangulam et concentricam aream scribere comminutam rectilineam.

2. Intra qualemcumque aream angularem atque concentricam qualemcumque rectilineam comminutam comparem inscribere.

3. Angulari area comminuta rectilinea et compari concentricam angularem aream circumcludere.

4. In angulari comminuta rectilinea punctum commensuratum adnotare.