Pagina:Alberti, Leon Battista – Opere volgari, Vol. III, 1973 – BEIC 1724974.djvu/131

E Wikisource
Haec pagina emendata est
129
elementa

8. Extra comminutam circularem punctum commensuratum adnotare. (7)

9. Circumcludere aream circularem comminutam altera circulari.

10. Aream circularem comminutam proportionaliter maiorem exscribere.

11. Intra inscriptam aream comminutam proportionalem minorem punctum commensuratum adnotare, atque perinde alteram aream istiusmodi comminutam inscribere.

12. Circularem aream comminutam proportionalem minorem inscribere. In comminuta circulari proportione minori punctum commensuratum adnotare, atque perinde alteram comminutam circularem istiusmodi inscribere.

13. Qualescumque dederis superfi.cies, seu concentricas, seu comminutas, alteras alteris inclusas, seu exclusas, seu coniunctas, seu disiunctas persimiles eis areas aut velis compares aut velis proportionales exscribere, et qua id ratione viaque effeceris, monstrare. (13, 14)


M. Hactenus quae circa comminutas circulares. Quae circa Elementa dicenda videbantur transegimus, et sunt quidem ea, uti vidisti, eiusmodi ut a notissimo perfacilique principio ad ultimam usque atque penitus reconditissimam istius artifi.cii rationem et cognitionem adducant. Sed agendo altera ex alteris percipiantur oportet. Quare obsecro qui nostris inventis delectentur, omni studio et diligentia instent ac prosequantur quoad totam hanc eruditionem prehenderint. Ex ipsa enim re perspicient iucundam esse discendi viam non minus quam utilem. Peto etiam ab his qui exscripserint opusculum hoc, diligenter emendent et numeros admonitionibus adiungere non negligant.