Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/100

E Wikisource
Haec pagina emendata est
70
de antiquissima
de punctis metaphysicis dit, de Mundo solidorum, quem Deus creaverat, disserere studuit.Aristoteles metaphysicam nulla hypothesi in physicam importat.
Renatus physicam in metaphysicam extulit.
De rebus physicis metaphysico, de metaphyisicis physico genere cogitare, viciosum.
Non vidit haec Aristoteles, quia metaphysicam recta in physicam intulit: quare de rebus physicis metaphysico genere disserit per virtutes et facultates. Non vidit Renatus, quia recta physicam in metaphysicam extulit, et de rebus metophysicis physico genere cogitat, per actus ac formas. Utrumque vicio vertendum: nam si definire est rerum fines dirigere, et fines sunt formatorum extrema, et formata omnia a materia per motum educuntur, ac proinde naturae jam extanti accepto sunt referenda; et incivile est, extante jam natura, ex qua jam actus habemus, definire res per virtutes; et antequam natura existat, et res formatae sint, eas describere per actus, importunum. Metaphysica physicam trascendit, quia de virtutibus agit et infinito: physica metaphysicae pars, quia de formis agit, ac terminatis. Quo autem pacto infinitum in haec finita descenderit,Quo pacto infinitum in haec finita descenderit comprehendi non potest. si vel Deus id nos doceret, assequi non possemus: quia id verum mentis divinae est, quod et nosse et fecisse idem. Mens autem humana finita est, et formata; ac proinde indefinita et informia intelligere non potest, cogitare quidem potest: quod vernacula lingua diceremus: può andarle raccogliendo, ma non già raccorle tutte. Sed id ipsum cogitare fateri est, quae cogitas informia esse, et fines habere nullos.Distincte cognoscere humanae mentis vicium. Et ob id ipsum distincte cognoscere humanae mentis vitium potius quam virtus est: nam est cognoscere fines rerum. Mens divina in suae veritatis sole res videt; hoc est dum rem videt, infinitas res cum re, quam videt, cognoscit: mens humana, quum distincte rem cognoscit, eam noctu cum lucerna videt, quam dum videt, adsita aspectu amittit suo. Doleo enim, neque doloris formam agnosco ullam; nullos aegritudinis animi cognosco fines: cognitio indefinita; et, quia indefinita, homine digna est: vivida doloris idea est, et illustris, ut nihil magis.Mataphysici veri claritas eadem ac lucis. Sed haec metaphysici veri claritas eadem est numero ac illa lucis, quam non nisi per opaca distinguimus: metaphysica enim vera illustria sunt, quia nullo fine concludi, nulla re formata distingui possunt: physica autem sunt opaca, quibus metaphysicarum rerum lucem distinguimus.Lux metaphysica seu deductio virtutum in actus conatu gignitur. Haec lux metaphysica, sive, ut scholae loquuntur, deductio virtutum in actus, citra inversa verba, vero conatu gignitur, hoc est indefinita virtute movendi, quae iniquis motibus aequa subest: quae dos est puncti seu indefinitae virtutis, qua quid porrigitur, et iniquis extensis ex aequo sternitur.