Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/101

E Wikisource
Haec pagina emendata est
71
italorum sapientia

§ II.

Extensa non conari.


Extensorum vel conatus nullus omnino est.Nam sane extensa non videntur quicquam conari posse: sive omnia plena sint ex uno genere corporum, quae aequa vi mutuo sibi obsistant; nam in aequa obsistentia rerum, et plenis omnibus, virtus movendi excitari non potest: sive sint plena omnia ex diversis corporum generibus, quorum alia obsistant, alia loco cedant;Vel verissimus motus est. nam in iis verissimi motus fiunt. Nec vero, si brachio velim parietem perrumpere, conatus est; cum ea sit vera nervorum motio, qua ex remissis intenti fiunt: non aliter vere movetur piscis, qui ripae se applicat, et adversae profluenti resistit. Nam ad eam tentionem alii atque alii spiritus animales succedunt, ac proinde verus sit motus, donec non succedentibus porro aliis, nervi languescant ac remittantur. Et ex genere, si conatus est virtus movendi, qua pollent extensa, impedita, an, ut maxime impedita sit, aliquo pacto explicatur tamen? an omnino explicari nunquam potest? si quo tamen pacto explicatur, is verissimus motus est; sin autem nullo pacto explicari potest, quod hoc vis genus est, quae semper sit irrita? cum vis fieri nulla possit, quin quo momento fit, explicetur; ut quod vim facit tantum intendatur, seu moveatur. Quare si naturae effecta omnia percurramus, ea motu, non conatu, nasci comperiemus.Lucem vero motu gigni. Vel ipsam lucem, quae temporis momento diffundi videtur, physici optimae notae docent, temporis successu fieri et vero motu. Atque utinam lux instanti fieret, ut ex puncto luculentissimum naturae opus natum haberemus. Etenim si lux instanti temporis gignitur, dari id puncti effectus in natura necesse est; nam instans temporis loci punctum affectatur. Igitur si lux est directio orbiculorum, quae in instanti fiat, orbiculi haud possunt in una sui parte dirigi, quae extensa sit. Nam extensa sunt extremis disterminata; extrema mediis dissita: extrema autem et media tempore et vero motu percurruntur. Itaque quo lux conatu et temporis instanti gignatur, orbiculi in punctis, quorum nulla pars sit, dirigi debent: en res in natura esset, quae nullam haberet extensionem. Sed enim ista puncta, in quibus diffundi lucem, oboriri tenebras dicunt, sunt nimis corpulenta; nec pro gracili geometriae ingenio exinanita, sive potius ex metaphysicae subtilitate extensione omni spoliata. Quare extante jam