Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/102

E Wikisource
Haec pagina emendata est
72
de antiquissima
extensa non conari

natura, ubi sunt diversi generis extensa, quorum alia dura, alia pervia, nulli sunt conatus, sed veri motus.Naturae effecta virtute et potestate explicare physicos dedecet. Itaque naturae jam extantis phaenomena non virtute et potestate explicare par est. Jam enim meliorum virtute physicorum illud disserendi genus per studia et aversiones naturae, per arcana ejusdem consilia, quas qualitates occultas vocant, jam, inquam, sunt e physicis scholis eliminata.Conatus vocabulum e physicis scholius ad metaphysicas amandandum.
Natura motus est: principium motus conatus: excitator conatus Deus.
Superest adhuc ex metaphysica id conatus vocabulum. Quare quo disserendi genus de rebus physicis omnino perficiatur, e physicorum scholis est ad metaphysicos amandandum. Nos autem haec ad extremum conficiamus. Natura est motus; hujus motus indefinita movendi virtus conatus; quam excitat infinita mens in se quieta, Deus. Naturae opera motu perficiuntur, conatu incipiunt fieri: ut rerum geneses motum, motus conatum, conatus Deum sequatur.

§ III.

Motus omnes compositos.


Compositae rei compositus modus. Compositae rei modum compositum esse necesse est. Nam si modus res ipsa est ita se habens, et res extensa partes habet; modus rei extensae sunt plures res, quae ita disponuntur.Ut figura. Et vero figura modus compositus est, nam tribus minimum lineis constat:Locus. modus compositus locus, nam tribus constat dimensionibus: modus compositus situs, is enim est plurium locorum ratio: modus compositus tempus,Tempus. nam duo loci sunt, quorum alter stat, alter movetur.Promiscuus Latinis loci ac temporis particularum usus. Quod et ipsum norunt auctores latinae linguae, quibus promiscuus particularum usus, et quibus locus et quibus tempus significatur: ut illa ibi pro tunc, inde pro postea; usquam, nusquam pro unquam, nunquam, et si quae sunt ejus generis aliae.Motus. Ad haec exempla compositus motus, nam unde, qua, et quo constat.Motus nullus rectus. Tum quia omnes motus aëris circompulsu fiunt, simplices, rectique esse nullo pacto possunt. Et quod corpora, sive per aërem decidentia, sive per aequor, sive terrae, sive maris progredientia, lineam rectam describere videantur, ea tamen reipsa recta non est.Rectum, et idem res metaphyisicae, res phyisicae pravum, et aliud. Nam rectum, et idem res metaphysicae sunt. Idem ipse mihi videor; sed perenni accessu et decessu rerum, quae me intrant, a me exeunt quoquo temporis momento sum alius. Sic quoque rectus qui videtur motus omni temporis momento pravus est. At si quis haec ex geometria spectet, facile metaphysica cum physicis componet. Nam ea una est