Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/110

E Wikisource
Haec pagina emendata est
80
de antiquissima


caput vii.

De Facultate.


Faculitas unde dicta.Facultas dicta quasi faculitas; unde postea facilitas: quasi sit expedita, seu exprompta faciendi solertia. Igitur ea est facilitas, qua virtus in actum deducitur. Animae facultates eleganter in scholis dictae.Anima virtus est: visio actus: sensus videndi facultas. Quare satis eleganter scholae loquuntur, quum sensum, phantasiam, memoriam, intellectum, animae facultates dicunt; sed elegantiam inquinant, quum colores, sapores, sonos, tactus in rebus esse opinantur. Facultates sunt eorum, quo facimus.
Sensus externi.
Nam si sensus facultates sunt, videndo colores, sapores gustando, sonos audiendo, tangendo frigida et calida, rerum facimus. Ejus antiquorum Italiae philosophorum sententiae integrum in verbis olere et olfacere vestigium extat:Olent res, olfaciunt homines. res enim olere, animans olfacere dicitur, quod animans odorem olfactu faciat. Phantasia.Phantasia certissima facultas est, quia dum ea utimur rerum imagines fingimus. Sensus internus.Sensus internus item: nam advertendo vulnus, qui pugna excedunt, dolorem sentiunt. Ad haec exempla intellectus verus facultas est,Intellectus verus. quo, quum quid intelligimus, id verum facimus. Arithmetica, geometria et mechanica sunt in hominis facultate.
Physica in facultate Dei.
Vera facultas in Deo.
Igitur arithmetica, geometria, earumque, soboles mechanica sunt in hominis facultate; quia in is ideo demonstramus verum, quia facimus. Physica autem in facultate Dei Opt. Max. sunt, in quo uno vera facultas est, quia expeditissima et expromptissima est: ut quae in homine facultas est, ea in Deo purissimus actus sit. Atque haec dissertata illud consequitur, quod quemadmodum homo intendendo mentem modos rerum, earumque imagines, et verum humanum gignat; ita Deus intelligendo verum divinum generet, verum creatum faciat. Ut vere omnia sunt pensieri di Dio.Ita ut quod nos vernacula lingua improprie dicimus, statuas et picturas, pensieri degli autori; id proprie de Deo dicatur, esse omnia quae sunt pensieri di Dio.

§ I.

De sensu.


Latinis omnia mentis opera sensus.Latini sensus appellatione non solum externos, ut sensus videndii, ex. gr. et internum, qui animi sensus dicebatur, ut dolorem, voluptatem, molestiam; sed judicia, delibera-