Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/180

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas
150
dedicatio

adficere videatur? Ista quidem laudanda debes Generi amplissimo, ex quo prognatus: cujus peculiares semper spectatae virtutes sunt, gravitas et moderatio; sed multo magis institutioni, qua lectissima Foemina Izabella Tomacella, mater tua, Te vix ortum, Hadriano parente optimo orbatum ad decimum usque aetatis annum perduxit: quo morum tyrocinio maxime humanus animus in utramque partem effingitur. Et vero id est proprium Foeminarum ex ea Gente decus, ut matresfamilias extiterint pietate, pudicitia, frugalitate, prudentia incomparabiles. Ex omnibus unam heic memorare lubet Lucretiam Tomacellam Philippo Columnae Magno Regni Neapolitani Comestabulo nuptam; quae insigni foecunditate vel maxime ob sapientem duodecim liberorum educationem promeruit magnificentissimam funeris pompam, et meditata ad memoriam virtutis carmina, laudationes, ceteraque vitae praeclare actae monumenta[1]. Sed decennis matre quoque orbati, Tui tutela lege rediit ad Claram Jesualdam tuam ex matre aviam, Matronam antiquis moribus ornatissimam: quae virtute et gravitate omnino refert antiquissimum Genus, mille ab hinc supra centum annos nobilitate spectandum, ut gravissimus Familiarum Scriptor[2] prima omnium Nobilitatis Neapolitanae monumenta ab Jesualdis se invenisse prodat. Igitur cogitanti mihi, Te ita institutum, ut vera ames, adulationem oderis, non difficile visum est, veram historiam conscribere; idque adeo quod a Te ipso veris rerum scribendarum documentis instruerer. Jam Summi Numinis virtute opus absolvi. Si non pro dignitate Virum narrare Tibi fortasse videar, in Livii, Sallustii, Caesaris et maxime Cornelii Taciti lectione versanti, cujus beata illa memoria tua nedum facta omnia, sed

  1. Racconto delle solenni esequie celebrate in Palliano in honore dell’Illustriss. et Eccellentiss. Signora D. Lucretia Tomacello-Colonna Duchessa di Palliano e Tagliacozzo, ec. in Roma, per Giacomo Mascardi, 1625.
  2. Scipio Ammiratus, lib. I delle Famiglie Nobili Napolitane, discorso I, pag 7, let. C.