Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/185

E Wikisource
Haec pagina emendata est

DE REBUS GESTIS

ANTONII CARAPHÆI

LIBER PRIMUS

~~~~~~


caput i.

Antonii genus, parentes, patria.


Carafiam, seu Caraphaeam gentem, quae si unquam alias, sub Aragoniis maxime Austriisque Regibus ita crevit amplitudine, opibus, dignitate, ut facile inter Italiae praeclarissimas habeatur, Caraphaeum genus ex una Caracciolorum Familia prognatum.ex una Caracciolorum, olim Caraczulorum dicta, Familia urbis Neapolis indigena, qui de Neapolitanarum originibus Familiarum, et successione ex vero et citra studium scripserunt[1], prodiisse commemorant.

Est qui peregre ejus accersat originem: sed is, atque adeo omnes, qui certis dubia, solidis inania praeponunt, gravi injuria patriam immerentem afficiunt; quasi vero indigna fuerit, ex qua nobilissimae amplissimaeque familiae orirentur. Urbs Neapolis praeclarissimae cujusvis Familiae digna patria.Urbs enim ab heroicis usque temporibus naturae cultusque deliciis tam praeclara, ut primus omnis memoriae scriptor Homerus dignam qua suas ornaret fabulas existimarit, et Parthenopem Syrenum unam effinxerit. Reipublicae autem forma ad Svevos usque Reges semper libera usi cives. Quum enim Romani a Campanis Orbis terrarum imperium metuebant, Neapolitana civitas Capuae proxima suis tamen legibus vivere, suique arbitrii in Romanis partibus contra Hannibalem stare maluit; barbarique Ducis, qui Pyreneos Alpesque formidabilis seu superavit, seu rupit, crudelitatem artesque de praealtis muris despexit. Romani autem jam rerum domini eam prae humanitatis studiis fideique erga suum nomen officiis praecipuam habuere: et cum Neapolitanis Tiberius Nero Caesar Inari-
  1. Scipio Ammiratus, par. II, pag. 165, 166. Franciscus Zazzera ne’ Carafi. Philibertus Campanilis ne’ Carafi, pag. 205.