Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/187

E Wikisource
Haec pagina emendata est
157
liber primus

Ad haec beneficia, sive Langobardorum, sive Francorum moribus instituta, et per Aragonios Reges infinitis in subjectos imperiis aucta; quorum successiones publicis tabulis inscriptae atque in aerarium inlatae, multo certius quam antiqua in Romanorum atriis disposita stemmata, familiarum nobilitatem confirmant. Ex urbe igitur a duabus nationibus nata celebrataque, altera omnium elegantissima, Graecis, Romanis, omnium nobilissima altera, et perpetua omnium seculorum memoria, sive suae sive alienae ditionis, inter ceteras Orbis terrarum inlustri, Caraphoeos haut sane poenitet suam gentis originem revocare.

Gens Caraphaea in duas divisa familias.
A Spina cognominati antiquiores.
Foroliviensium Reguli Carafiae gentis principes.
Ea vero gens in duas familias diducta, alteram a Spina, alteram a Statera dictam. Qui Caraphaei a Spina cognomentum habent, antiquiores. Familia gentis princeps habetur[1], in quam Foroliviensium ditio in Samnitibus sita ab Andrea Caraczulo cognomine Carafa inlata, in ea tercentum ferme annorum spatio continenti undecim successorum serie servata est.

Antonii parentes.In hac domo Antonius in ulteriorem familiae spem ex Marco Antonio et Maria Caraphaea, Foroliviensium Ducis filia, anno mdcxlii, Uxenti in Salentinis posthumus natus est.Patria.


caput ii.

Antonii educatio.


Domestici mores.Prisca severitate et parsimonia eductus educatusque: quas bonas artes postea in publicum protulit. Nam praenimii rigoris notatus, et militaris aerarii supplendi, supra quam dici aut fingi potest, sagax, administrandi frugalissimus fuit.

Artes ingenuae.Praeter ceteras libero homine dignas artes, palestrae plurimum studuit. Literis autem ingenuis non est admodum delectatus. Non ultra latinam linguam edoctus, quam qua id sermonis genus postea tenuit, quo Germani, Hungari, Poloni, aliaeque ejus plagae gentes ad humani commerci necessitates utuntur. Numerorum linearumque doctrinam usu magis, quam caussis edidicit.

Naturae dotes.Beatior autem natura et acris industria ea disciplinae vicia postea supplevere: nam ingenio ad excogitandum acuto, judicio solido res sedulo meditabatur incipiendas; in-
  1. Ab Ammirato, Zazzera, Campanili in locis superius cap. I allatis.