Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/193

E Wikisource
Haec pagina emendata est
163
liber primus

videbatur, Austrium assiduis bellis a potentissimis hostibus exerceri; Germaniam autem Religionis caussa in duas factiones distractam eo regni consilia simul intendere, ut alteri neutra praepolleat; et vicinos Reges opulentum Imperium in proximo aegre ferre: sed potentiam exercere, nisi alter patiatur, non licet; frugalem domi instituere rationem cuique dari, unde porro potentia. Et Regna Imperiaque, ut cetera mortalia, non extemplo extare cuncta, sed sensim crescere. Galliae Regnum inter bella ordinatum.Janadiu Armandum Plessium et Julium Mazarinium Cardinales amplissimos Gallici Regni recte habendi artes, dum internis externisque malis misere conflictabatur, prospexisse; nunc sentiri, quanti profuerint. Multa tempore nasci, quae non censeas: at consiliis in fortunae casus providendum. Laus virtutis est; gloria tribuenda fortunae.Nostrum esse eniti, consiliis quam latissime humano genere bene mereri; fortunae autem gloriam tribuendam, tempore extitisse, quod bonis consultis utendi obtulit opportunitatem. Oeconomica et militaris doctrina cum civili compositae Aulae ministrum adsolvunt.His rationibus ad curandi aerarii artes sedulo applicuit, quibus ad prima reipublicae munia se compararet: cumque sola civilis vitae institutio in Aula, continentibus bellis exercita, manca, debilis et viro milite aliena videretur, militarem adjungere censuit.



caput iv.

Meret prius in Alsacia, mox in Hungaria: et ab assiduo in pluribus militiae ordinibus per gradus legitur.


Bellum tum temporis ad superiorem Rheni ripam flagrabat. Alsacia et Hungaria duo Germaniae claustra.Cum enim Austrius Alsaciam Hungariamque, duo Germaniae claustra, habeat in ditione; cumque reliquos Germanos Principes summosque Reges opibus vincat; si aliis unquam, his maxime temporibus, quibus Galliae Regnum tantum invaluit,Austria Domus Germanici Imperii praesidium et decus. Austria Domus sua regnorum majestate praesidio decorique Germanici Imperii omnino esse judicatur.

Assiduus militet sub Raymundo Montecucculo.Eo igitur Antonius miles assiduus profectus est, quum summum armorum imperium gerebat Raymundus Montecucculus, qui cum Henrico Turena Gallo, suae tempestatis omnium praeclarissimo belli duce, de imperatoriarum virtutum laudibus gloriaque certabat. Itaque impense gaudebat Italus, ab Italo sui temporis maximo belli imperatore belli artes condiscere.

Scientiam militarem vestigat in Ducis exemplis.Quare animum studiose applicavit ad ejus Ducis militarem scientiam vestigandam: quam utilitatem, agmen hac