Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/20

E Wikisource
Haec pagina emendata est
xiv
prooemium

ris responsis illarum Ephemeridum capita attulimus ut publico voto eujusdem praestantis viri quem auctoris nostri admiratio tenet, obsequeremur; ne simul quidpiam deesset responsis, quae penitus ad illa Ephemeridum capita referuntur; ac postremo quia ipse Vicus suffragari visus est judicio quod Ephemerides protulerunt, videlicet librum quem diximus cum objectionibus ac mutuis responsis conjunctum integram metaphysicam constituturum esse[1].

5.° Prima philosophicorum operum series, quae Vicus in lucem edidit, elementis conflatur specie dissitis, et exhibet quamdam scriptorum syllogem potius quam tractationem continenti ordine digestam. Sed licet ejusmodi lucubrationes ita comparatae sint; non immerito tamen asserimus orationem de Studiorum Ratione, Librum Metaphyiscum ac Vici disputationes adversus Eruditorum Ephemerides opus quoad conceptum fundamentumque rerum absolute unicum efformare. In Librum Metaphysicum, uti in centrum, haec scripta conveniunt. Duae illa Epistolae ac postrema ad Ephemeridum scriptores declaratio perspicue in illud contendunt; quatenus quae ad defensionem auctor adhibuit, quae illustravit explanavitque, inibi continentur.

Oratio vero de Nostri Temporis Studiorum ratione aeque ad Librum Metaphysicum refertur; quatenus praecipuae quaestiones, quae in ea innuuntur oratione, in Libro Metaphysico latius et fusius discutiuntur. Quid amplius? Praecipuum sane punctum, et quo summopere corroboratur auctoris nostri in Carthesium colluctatio in oratione quae de Studiorum ratione inscribitur, hoc, inquam, punctum aenigmatice expressum videmus per ea verba: geometrica demonstramus, quia

  1. Cf p. 118, 145.