Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/201

E Wikisource
Haec pagina emendata est
171
liber primus

tas restituat; aliis autem foecundas gloriae provincias cum eo militum robore demandari.

Adversos Techelianos usquequaque furentes provinciam in partibus sibi commissam tuetur.Cum suo igitur hoc milite in superiore Hungaria contra Techelianos perstat: qui, bacchantium similes, qua pervadunt, cuncta igne ferroque corrumpunt; cumque in crebris cum Germano milite occursibus numero et insidiis victores fere semper extitissent, jam hostes imminebant toti Provinciae formidandi. Itaque Caraphaeus sedulo invigilabat fines suae tutelae permissos ab ejus lymphati hostis insultibus protutari.

Techelius contra Caraphaeum non temerarius.Ubi Techelius novit, difficile Caraphaeum nec opinantem insidiis patere; in oppida agrosque, queis praesidio erat, nihil temere audebat. Quare Antonio multa proeliis clarescendi praerepta copia: quod tamen aequo animo patiebatur, dummodo rebellionis incendium omnia depascens a finibus sibi commissis arceret. Ad Scepusii fines cum Techelio pugnat, fundit, castrisque exuit.Tandem evenit, dum Scepusiensi ditioni praeesset, Techelius satis fidens copiis, quibus instructus erat, in ejus fines irrumperet. Caraphaeus, pro solita vigilantia instructus intensusque, occurrit, adest: committitur proelium, acriterque pugnatur: hinc in minori numero virtus, illinc furor multitudinis, et desperatio diu anceps eventum substinuere. Germanae turmae caesae quatuor, quae ingruentem hostium vim sensim lassantes superstitibus victoriam pepererunt; et Techeliani castris exuti, ultra fines in fugam acti, ac Scepusii ditio servata.

Militum Tribunos creatur.
Egregiae Ducis artes.
His promeritis militum Tribunus a Leopoldo creatur, ea singulari lege inrogata, ne ab eo ipsius legio unquam segrareretur. Is ad id amplissimum munus administrandum his se rationibus comparavit, ut prima curarum esset servare cives: deinde nihil fortunae committere, quod is prudentia cavere posset, dictitans, Quae in bello permittenda fortunae? Fortunam in bello dominari oportere quae in ipsius sunt ditione, casus nempe humano consilio majores; cumque Ducem, cui eae opportunitates secundant incoepta, fortunatum dici; cui autem incauta prospere eveniunt, temerarii subire notam: neque fortunae imputandum, quod ex prava belli administrandi ratione, si quam forte hostis instituerit, vincendi tibi captaveris occasionem; Sapientia est hostis stultitia recte uti. id enim ipsissimam sapientiam esse hostis stultitia recte uti. Hinc illud principio curare, ne te in eas angustias conjicias, ut tua de manu excidat libera rei gerendae potestas: tum, ubi gerenda est, omnia praecipere animo, quae cadere humanitus possint. Unde inter proelia Ducibus mentis contantia?Unde inter proeliorum turbas Duci nihil trepido aut festinanti summa mentis constantia et tranquillitus constat; quod nulla ei rerum facies nova