Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/214

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas
184
de rebus gestis a. caraphæi
dine haud facile reparandam: Viennam ab omnibus Asiae viribus acriter obsideri. Falsum aliquot Polonoprum Procerum arcanum potentiae.Si pro Hungariae Regno Techelius Turcicis auxiliis certaret, excusari posse privata aliquorum consilia conterminum habendi Principe, qui sit Caesare longe minor. Ubi Turca Reges sibi vectigales contituit?At Turcici id esse arcanum Imperii, in ejus finibus adversus externam potentiam clientes locare Principes, qui tanquam objectae moles hostium impetus sustineant ac durent, ut externis tuta malis loca interius dominata pace ocioque fruantur: Et quandiu regnare sinat?ubi vero regna eo metu libera habere possunt, ea in suam omnino ditionem redigere. Itaque Vienna capta et Austria subjugata, in Hungariam Transylvaniamque, Techelio Apaffioque in ordinem redactis, Turcarum Dominum suos Praesides dimissurum. Vienna capta, Germaniam Italiamque dubio urgeri malo,Sed in urbe, quae Germaniae Italiaeque propugnaculum adversus Turcas habetur, pro Caesare Mehmedem imponi, si ceteris inutile inhonestumque, Polonis maxime. Italis enim Germanisque Galliarum potentiam imminere, Christianam, cultissimam et elegantissimam tamen: Poloniam certo premi.sed Poloniam a proxima Turcarum et Tartarorum vi longe lateque urgeri premique, omnino miserum esse: quando Polono dignum, si foedus cum Caesare omnino sancitum non esset, ipsa Poloni nominis dignitate ad praesentissima firmissimaque ei ferenda auxilia commoneri commoverique. Polonus post Persam Moschumque primus Turcis in opinione potentiae.Nunc qui apud Turcas post Persarum Regnum primi ferme vigent opinione potentiae, eos, foedere jam icto, cunctari , id Turcis augere animos, et non temerariae iisdem conjecturae facere locum, Polonos Turcicarum virium haerere metu. An expectare ut eo munimento hostis potiatur, quo majori gloria reciperent? Turcae posperis rebus ferociunt.
Armis parta non nisi vi restituunt.
Viris magis quam muris propugnant urbes.
Sed enim exploratum satis, Turcas prosperis rebus supraquam credibile est insolescere et ferocire; et, vel afflictis fortunis, difficillime quod semel armis arripuerunt exuere. Ad haec eos seu stoliditate, seu virtute, pectorum muro aperta urbium propugnare: quid putandum, ubi munitissimam totius Austriae arcem sint defensuri? Ad arcendum hostem nunc non sat esse Germanorum auxilia, et Polonica impense desiderari: ut dejiciatur, quasnam aliunde subitas arcessendas vires, Vienna Germaniae Italiaeque a Turcis claustrum.ne Barbari torrentis instar in Germaniam et Italiam diruant diluantque? Galliae Regem centum ferme virorum millia sub armis ad Rheni ripam habere. Atqui Christianorum summam in fortunae casum dari non oportere, ut Regno Gallico haec forsan, sed certe cum ingenti intentae potentiae fructu maxima gloria prodatur, rem Christianam restituisse: quod decus Poloni eandem servando praeripere certo possint. At hercule auxi-