Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/218

E Wikisource
Haec pagina emendata est
188
de rebus gestis a. caraphæi

minae in preces versae; novandi studia sive detestata, sive coërcita: Techelio omnium malorum auctori omnes omnia mala imprecari: in perduelles profugos intenta Turcarum odia; in contumaces justae Germanorum irae; in redeuntes tempori ad obsequium Caesaris commendata clementia. Respublica interea, quae semper bonorum est, gravissima belli mala perferre. Ita adflictis partibus, jam Techelium injusto violentoque excidisse Regno conjiciebant.

Caraphaei de bello Techeliano sententia.Sed Caraphaeus nihilo remissius adversus eum, sed juxta ac integrum ac florentem bellum gerendum censebat: nec enim eum sententia post unquam fefellit. Techelii ingens vel afflictis rebus audacia.Nam per id ipsum tempus, quo ejus res tam perculsae erant, jussus tanti admissi a Caesare veniam implorare, se ei subjicere dedignatur: quin, positâ Comitis, sub Hungariae Principis praescriptione edicta proponit. Praefracta improbitas.Qui tantis Turcarum viribus excitis Christianum nomen universum perdere conatus erat, et novas de Numine opiniones ad studia partium obtinenda fovebat; omnesque Romanis sacris initiatos ab usurpato ejecerat regno; octingentos Polonos, dum domum redeunt, trucidaverat; et quamplurima Germanorum corpora ex insidiis capta Tartarorum Hamo dono miserat in servitutem, quo concitaret contra Polonum: ad Pontificem Maximum et Venetum Senatum literas scribere per summam audaciam substinuit, quibus, se in Weselenianis partibus natum ajebat, et civile bellum pro Hungariae libertate agitare: idque nihil quiequam cum Turcis contra Christianos commune habere. Nefanda versutia,Mox duplex animi, Veneto quoque per Summum Pontificem in belli foedus conciliato, apud Turcicum Senatum sententiae loco proponit, uti Musulmanorum Dominus suum sacrorum Principem[1] in Persiam mittat, qui eum Regem moneat, Pontificem Romanum omnes Christianos Reges contra suum Imperium concitasse, ut Mehmedanam legem funditus evertat: eaque ratione persuadeat, ne se forte interea bello petat, sinatque potius pro communibus Mehmedanorum aris focisque ab eo securum pugnare[2]. Et mirae vices.Et vero per omne ferme ejus belli consequutum tempus spectatus est homo totiens adflictus erectus, perditus servatus; Turcis odiosus protectus; modo catenis oneratus, mox honoribus et imperiis amplissimis auctus; nusquam constanti sede tandiu consistere; diffisus saepe suis, sui non diffidere; et per ingentem perfidiam confidentiamque fere semper defuisse aliis, nunquam sibi.
  1. Muphtti Turcis appellatur.
  2. Ex lib. MS. Notizie particolari del Teclì.