Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/220

E Wikisource
Haec pagina emendata est
190
de rebus gestis a. caraphæi
optimum quemque belli ducem substulerat, in quibus praecipuum Janicsarorum Praefectum: ne Reipublicae pessime ab se gestae delatores secum in Regiam urbem adduceret, stolida dissimulatione, qui omnem exercitum suae stultitiae adhibuerat testem, ex Turcico institutoCur apud Turcas palam in acie belli consilia?
Mustapha acri flagrat invidia.
, ut in acie belli consilia palam omnibus habeantur, metu ne clam summi belli duces Rempublicam forte prodant. Sed enim duo potissimi Reipublicae, quos infensissime oderat gravissimeque laeserat, ordines, Janicsari, et qui juri et superstitioni praesunt, in summam eum invidiam trahebant; religione universis incussa,Ad poenam turbulenter deposcitur. fractum contra fas gentium foedus a Sumo Numine vindicari; et nefas auctorum caede expiandum. Quas saevas contra Mustapham, turbidas contra se voces ubi Mehmedes Constantinopolim reversus palam fundi cognovit, eum interfici jusseratInterficitur.; pravis inertium Imperatorum exemplis insistens, Pravus reipublicae mos duces res male gestas capite luere.quibus summa armorum imperia summis belli ducibus sine ullis certis mandatis delata sunt: qui tamen de rebus vel fortunâ male gestis capite suo reddunt rationem. Quo more reipublicae damno peccatur; et apud aliam gentem aliqua ingenii vi praeditam deterrerentur duces quicquam fortunae committere; quae rerum bellicarum bonam semper sibi vindicat magnamque partem. Sed obtusae mentis homines iis exemplis passim editis nihilo fiunt cautiores; atque in ingentibus Imperii viribus, et quae quam celerrime reparantur, Turcae vix sentiunt quantum mali ea res ipsis olim sit adlatura. Primus igitur Vezirius creatus est Hibraimus Pasa, ruentibus rebus fulciendis impar; eo tantum laudandus nomine, quod invitus:Seitanes et Soleymanes summi belli legati. Seitanes Soleymanesque summi belli legati[1] alter contra Polonum Regem, qui in Poloniam reversus per obsecundantem hyemem Cosacchorum exercitu in Budziachum immisso, ingentem Tartarorum stragem ediderat; contra Germanos alter in Hungariam dimissus est. Ingens Poloni de Tartaris victioria.
Novus Turcae hostis Venetorum Respublica.
Belli caussae,
Sed et alius jam ei hostis extitit, Venetorum Respublica; quae paullisper ambigens de ejus foederis ineundi dignitate, ob cives legatosque suos saepe a Turcis superbe avareque habitos; quas injurias sapienti consilio privatim perferre, publice dissimulare solet; tandem temporis opportunitate extimulante, et ab Innocentio Pont. Max. impulsa, ex gentium jure ad animum revocavit; Initium.et initio a Morlaccis sumpto, cum Caesare ac Polono in belli societatem convenit. Imperii Turcici aerumnae.Ita Turcica re conturbata, experientissimis belli ducibus a Mu-
  1. Ita visum Serascherios appellare.