Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/222

E Wikisource
Haec pagina emendata est
192
de rebus gestis a. caraphæi
cunt: cum enim auctorum sanguine male consulta, aut gesta expienturAliorum invidia.
Cur graves et crebrae inter Aulicos simultates?
Et delationes iniquae.
, Princeps aliena invidia peccant. Quia vero praeter Osmanicam familiam nascendi conditio omnibus aequa est, plurimum apud eos aemulationis invidiaeque: quare Aula delatoribus referta; amplitudo lubrica, egregia virtus exitiosa: aemuli namque nedum fortuita, sed vel recte facta in crimen detorquent; et inter obtusa ingenia leves suspiciones pro exploratis argumentis haberi. ita trepidis omnibus unus Princeps securus. Cur viliter serviunt, superbe dominantur?Ad Rempublicam accedunt ignobiles, viles ac dura passi; et ob id obedientia observantiaque in superiores insigni, in subditos minoresque superbia intolerantiEt spissi Procerum casus?, jactabundì, adrogantes, fastuosi ubi sunt honoribus cumulati: ex qua morum insolentia frequentes casus. Pax cruenta.Eo autem impio instituto Principem in suorum necem, unde aliquis publice metus, durare; et fortium virorum formidolosam virtutem opprimere, saeva domi pax res custodit. Miles semper et ubique paratus.
Janicsari seu Preotriani.
Spahii veluti minutae coloniae.
Janicsarorum generosa educatio.
Miles autem non legitur, sed semper instructus, semper intentus adest: alter factus a Principe, alter jam bello spectatus, Prioris ordinis Janicsari, posterioris Spahii appellantur: illi pedites ad regiam urbem Principis tutelae, hi equites veluti minutae coloniae Imperii custodiae agunt. Janicsarorum institutio ad virtutem militarem tam generosa, ut stemmatum quamvis nobilissimorum animos superet: quare per plura saecula invicti: in iis exercituum robur, et ab iis omnium victoriarum adorea. Eorum genus.In eum numerum adlegi concessum nemini, sed forte datum inter nationes bellicosiores perquiri, Fortunae filii dicti coelibes,et e Christianarum parentum sinu abripi pueros, in palestrae claustris adolescere, et coelibes nulla re alia nisi militia exerceri. Principis filii dicti: eaque adpellatione superbiUnum Imperatorem spectant., unum Imperatorem tanquam parentem verentur; ceteros omnes insolenti fastu despiciunt: qudraginta millium numeroNumerus.; ex quo dignitas urbi, securitas Principi, ipsis fiducia, ceteris terror. Spahii.Spahiis in spectatae virtutis praemium villae pagique[1] stipendiorum loco adsignati. Timurri militaria Turcarum beneficia.
Numerus formidandus.
Ars Turcici imperii profereundi.
In ea militia uti in coloniis Romani, ita Turcici Imperii firmitas, et ab ea etiam amplitudo: ad quadrigenta equitum millia expeditos semper sub armis per omnes Imperii partes habere. Unde Turca tam facile ex captis regnis militum numerum auxit: et per tot secula Osmanicae vires acriores intentae, horum industriâ ac vigilantiâ; ne beneficiis forte exciderent, quos aemuli infensi servabant, an et arte equestris militiae exercitia celebrarent, ut in de-
  1. Timarri Turcis dicuntur.