Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/43

E Wikisource
Haec pagina emendata est
13
studiorum ratione
et rationes sunt, ita, ubi res demonstrationem non patitur, tamquam vitiosum captiosumque argumentandi genus priscae philosophorum sectae Stoicis, qui eo disserendi telo utebantur, objectabant. Et Chrysippi logicam, ut insidiosissimam antiquos reformidasse, etiamnum fama constat. Quare ista Physicae, quae vi methodi geometricae obtenduntur vera, nonnisi verisimilia sunt: et a geometria methodum quidem habent, non demonstrationem: geometrica demonstramus, quia facimus; si physica demonstrare possemus, faceremus[1]. In uno enim Deo Opt. Max., sunt verae rerum formae, quibus earumdem est conformata natura. Demus igitur Physicae operam, ut philosophi, nempe ut animum componamus: et in eo praestemus antiquis, quod illi haec studia excolebant, ut impie cum Diis de felicitate contenderent; nos autem, ut humanus spiritus deprimamus: iis quidem vestigemus verum, cujus sumus tantopere studiosi: sed ubi non invenimus, hoc ipsum veri desiderium nos ad Deum Opt. Max., qui unus via et veritas est, manuducat. Deinde geometrica methodus physicas dissertationes, juxta ac geometricas apodixes, tamquam contentas doceri tantum, ornari vetat. Itaque recentiores physicos omnes genere disserendi contento, ac severo uti animadvertas: cumque haec physica et quum discitur, et quum percepta est, perpetuo ex proximis proxima inferat; eam auditoribus facultatem occludit, quae philosophorum propria est; ut in rebus longe dissitis ac diversis similes videant rationes: quod omnis acutae ornataeque dicendi formae fons et caput existimatur. Neque enim tenue idem est, atque acutum: tenue enim una linea, acutum duabus constat. In acutis autem dictis principem obtinet locum metaphora, quae est omnis ornatae orationis maxime insigne decus, et luculentissimum ornamentum. Sed et alia de caussa ad id disserendi genus consuefacti, ii ad Eloquentiam sunt minus idonei. Eloquentia enim imperitae multitudini est potissimum comparata: et rudes homines longas istas rationum catenas, maxime ubi
....volat irrevocabile verbum,
difficillime tenent: et ut teneant, tanta animorum contentione fatigandi non sunt. Quapropter illa libera et ampla dicendi forma apud eos uti necesse est, qua Orator modo
  1. Vide Lib De Metaph. Cap. III.