Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/45

E Wikisource
Haec pagina emendata est
15
studiorum ratione
longe praestamus antiquis, aeneum iguitae pilae tormentum, navis unis instructa velis, horologium, et pensilia hemisphaeria templorum ante omnem vulgatam analysim prodiere. Et de horologio quidem nemo est, qui tanta ex fide antiquorum susceperit patrocininm, quin eos a nostris longe ingenio victos esse fateatur. Illae autem vel sexdecim remorum ordinibus constructae antiquorum naves magnificentiam potius nauticae ostentabant: at nostrae unis instructae velis vim ipsam tenent. Neque nihil diceret, qui novum terrarum Orbem antiquis non tam nauticae urnae inopia, quam quod eorum naves Oceani impotentes essent, incognitum fuisse affirmaret. Idemque judicium de ingenti illa Demetrii Poliorcetis Halepoli, aliisque bellicis antiquorum machinis, quod de eorumdem navibus fieri potest. Et Memphytica, aliaque antiquitatis miracula magis eorum potentiae, quam artis opera, qua nobis quidquam praestarent, contendere audacter possis. At hemisphaeria templorum pensilia antequam extruerentur, Architectura ipsa extrui posse denegabat. Quot enim aerumnas Philippus Brunelleschius, qui Florentiae omnium primus in Templo Divae Mariae Florum dictae audax incoepit, perfecitque facinus, a sui temporis architectis pertulit, contendentibus, numquam fieri posse, ut super quatuor pendentibus punctis tantillum, nedum ingens aedificii moles in immensum pertinentis educeretur? Quid, si qui nova ac mira post Analysim editam in mechanica excogitarunt, eam plane contempserint? et qui una Analysi freti aliquod opus invenire conati sunt, id iis haudquaquam successerit? P. Perotus pro analyticis regulis navim omni commensu construxit, sperans eam omnium agilissimam fore, in mare deducta, in scopulum conversa est. An id eo fiat, quia ut acroamata ad mathesim exacta non delectant; ita machinae ad Analysim sint inutiles; nostrae disputationis non est. Sed illud ambigere per haec, quae diximus, licet, qui novissime mechanicam adauxerunt, ne non id ipsa geometriae vi, et sua ingeniorum felicitate magis, quam ulla Analysis ope praestiterint. Quare ut ingenia ad mechanicam excolantur, cauto opus est, ne per species, quas dicunt, sed per formas in mathesi adolescentes instituantur: et quando Analysis ars divinandi quaedam videtur; ad eam, tamquam ad machinam confugiamus:
Nec Deus intersit, nisi dignus vindice nodus inciderit.