Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/46

E Wikisource
Haec pagina emendata est
16
de nostri temporis
InSystematura incommoda in re Medica. re autem Medica illa subsunt incommoda; quod cum morborum caussas non satis certo scire putemus; parum attendamus signa, facessamus ferme judicia; quibus rebus, cum antiqui nostris praecellerent, eorum via et ratio medendi erat procul dubio certior. Cum enim fortasse iis caussae satis occultae incertaeque viderentur, de eo dumtaxat erant usque ad religionem solliciti et curiosi, quod unum in se recipere, et longa observatione freti praestare poterant; ex signis non tam de morborum caussis, quam de gravitate, et progressu ad certum curationis ductum judicare. Qua in re corporis, animique morbi aptissime sibi respondent, et congruunt. Aulici non solum irae naturam, sed saepe etiam caussas, quibus Princeps irascatur, ignorant: et tamen usu docti praesentiscunt, quam mox in iram erumpat, ne adversentur; quo irae gradu, ne incendant magis; quando ira defervescat, ut deprecando ad clementiam reducant; quando restincta omnino sit, ut molles aditus tentent. Igitur quando hodie illud in ore Medicorum omnium celebratur: Cunctemur, et quo aegra natura evadat opperiamur: antiqui rati corporis salutem, ut bona cetera, facilius conservari, quam corruptam restitui; ad illa sedulo attendebant, quid futuri morbi natura valens innueret, quo provideri et vitari posset. Quae erat illa Tiberii Caes. Medicina Ars, quam omnes, ut trigesimum aetatis annum attingerent, novisse oportere existimabat: eaque una sapientissimi Romani tot, quot omnes norunt, seculis usi sunt. Neque sane ulli natura cujusquam sua insidiosa est: cum tanta fide et diligentia cujusque tutelam gerat. Semper enim antequam in morbum corruat, aliquo futuram ruinam signo portendit: nos vero, qui ad eam in nobis attendendi artem negligimus, animum non advertimus; ut dicere audeam; cum nihil repente maximum fiat, vel repentina morte sublatum neminem. Haec rei medicae incommoda ut vitentur, eorum caussas jam levius indicatas apertius demonstremus. Hodie ab uno aliquo explorato vero nostras de physicis argumentis dissertationes deducimus: signa vero et judicia verisimilia sunt, quae longa observatione colliguntur. Quare ut Galenicos non recte morborum caussas syllogismo conjicere Verulamius notabat; ita ego recentiores non recte id ipsum sorite praestare dixerim. Nam ut qui syllogismo contendit, nihil novi affert, quia in propositione, vel assumptione complexio continetur; ita qui sorite confirmat, nihil aliud facit, quam explicat verum secundum, quod in primo la-