Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/49

E Wikisource
Haec pagina emendata est
19
studiorum ratione

maximo damno, maloque fuit. Cum Henricus III Rex Galliarum Henricum Guisium Ducem, popularissimum pricipem, sub publica commeatus fide, et in mediis Galliarum conventibus morti dari mandasset; quanquam facto justae subessent caussae, quia tamen non videbantur; re Romam perlata, Ludovicus Cardinalis Mandrutius, rerum publicarum prudentissimus, factum in ea verba notavit: Principes non solum, ut res verae et justae sint, sed ut tales quoque videantur, curare oportere. Quod sapiens dictum mala inde in Galliae Regno orta quam verissimum esse comprobarunt. Recte igitur sapientissimi Romani in prudentiae rebus, quid videretur, spectabant: et cum Judices, tum Senatores per verbum videri suas sententias concipiebant. Ut haec igitur omnia complectamur, Philosophi, qui propter eximiam rerum maximarum scientiam politici olim universarum rerum publicarum nomine vocabantur; postea ex parva urbis Athenarum particula, et loco ubi docebant, nomen habuerunt, ac Peripatetici, et Academici dicti sunt; tum rationalem, tum naturalem moralemque doctrinam ad civilem prudentiam apposite tradebant; hodie res nobis ad antiquos physicos reciderunt. Et quando olim triplex philosophia ab iisdem tradebatur ad eloquentiam accommodate: unde a Lyceo Demosthenes, ab Academia Cicero luculentissimarum maximi oratores linguarum prodiere: hodie ea ratione docetur, ut in ea fontes omnis verisimilis, copiosae, acutae, ornatae, explicatae, amplae, moratae inflammataeque orationis sint exiccati: et auditorum mentes conformant similes

....Virginum nostrarum, quas matres student
Demissis humeris esse, et vincto pectore, ut graciles sient:
Si qua est habitior paulo, pugilem esse ajunt, deducunt cibum:
Tametsi bona est natura, reddunt curatura junceas.
HeicDe nostra studiorum ratione quatenus ad eloquentiam refertur. doctissimi homines ad illud de civili prudentia fortasse respondeant, me eos velle Aulicos, non Philosophos: vera negligere, apparentia sequi: virtutem opprimere, et virtutis simulacra praeseferre. Nullus equidem: sed eos vellem Aulae quoque philosophos: verum curare, quod videatur: honestum sequi, quod omnes probent. At enim de Eloquentia iidem ipsi suam studiorum rationem nedum nullum ei incommodum, sed maximam contendunt afferre utilitatem. Quanto enim, inquiunt, praestat, veris rerum argumentis eam menti vim facere,