Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/58

E Wikisource
Haec pagina emendata est
28
de nostri temporis
nisi res tam calida et subita nimis foret, ut extra ordinem de ea decerni necesse esset. Ita leges ubique rigebant; adeo ut, si nedum privatorum utilitas, sed ipsa Respublica aliquid contra leges recipi suaderet; id Jurisconsulti fictionibus et commentis quibusdam juris expediebant; ne jus quicquam demutaretur. Ex quo genere sunt postiliminii, legisque Corneliae, aliaeque fictiones, et imaginariae in emancipationibus testamentisque venditiones. Ad quae si quis animum recte advertat, juris fictiones nihil aliud, nisi priscae Jurisprudentiae productiones, et exceptiones legum fuisse comperiat: quibus prisci Jurisconsulti, non, ut nostri, leges ad facta, sed ad leges facta accommodabant. Atque in eo omnis priscae Jurisprudentiae laus posita erat, nempe aliquod ejusmodi consilium comminisci; quo et leges integrae essent, et publicae utilitati consuleretur. Cum igitur per ea, quae memoravimus, soli Patricii Jurisprudentiam, Oratoriam autem novi quoque homines, et obscuro loco nati profiterentur; iidem Juriscunsulti et juris philosophiam docti erant, et legum tenebant historiam; et, nisi ipsimet caussas legitimas susciperent defendendas, consulentibus de jure reddebant, quae porro deferrent ad Oratores, oracula: ubi vero ipsi quoque ad caussas legitimas agendas in Forum Oratores descenderent; quia verba ad jus, voluntas ad aequum spectat; in caussis legitimis, quae ex scripto et voluntate constarent; utrique pro suo instituto, Jurisconsulti jus, summi Oratores aequum defendebant: nam quia juris summa sanctitas erat, aequum in judiciis, nisi summa eloquentia obtineri non poterat: atque his de caussis in Republica libera triplicis juris una Prudentia: quae definiebatur divinarum, humanarumque rerum notitia; justi et injusti scientia; ut humanis rebus publicae et privatae continerentur; et appellatione justi, quicquid legibus diserte cautum esset, acciperetur. Jurisprudentia et Oratoria ex Reipublicae instituto divisae: et Jurisconsulti, si Oratoriam quoque profiterentur, ipsi verba legum; Oratores modo verba, modo mentem; sed verba etiam mediocres, mentem nonnisi eloquentissimi defendebant; et pauci admodum de jure libri: nec quis unus, nisi furtim, in publicum editus. At, commutata in Principatum Republica, Romani Principes uti principio jus Comitiorum a Populo ad Senatum transtulerant; ita mox omnes de bello, pace, foederibus, aliasque de republica deliberationes, et militiae, potentiaeque arcana intra sacra domus coërcuerunt. Eam enim esse imperandi conditionem