Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/59

E Wikisource
Haec pagina emendata est
29
studiorum ratione
Liviae, Crispus dicebat, ut non aliter ratio constet, quam si uni reddatur: quae Jurisconsulti illa lex Regia est, quam non Populi Romani voluntas jussit, sed ab eo Reipublicae necessitas expressit; ut cuncta discordiis civilibus fessa Augustus, nomine Principis sub imperium acciperet; manu vero Regia gubernaret. Sed, ut idem Romani Principes nobilibus aliquo pacto, et Senatui satisfacerent; et memores, Optimatium factionem firmando Principatui fuisse adversatam; haec iis potentiae simulacra objecerunt. Senatui quidem concesserunt, ut de privatis rebus, ad Principum tamen orationes conderent jura. At eae orationes in speciem Consulum relationes videbantur: re quidem ipsa, sententiae Principum erant, cum praerogativa suffragii; ut ne quid Senatus de jure privato, nisi quod Princeps vellet, et in quam sententiam vellet, consuleret. Quamobrem dum firmaretur Principatus, ipsi; constabilitis autem rebus, per Quaestores Candidatos recitarunt. Nobilibus vero non promiscue quibusvis, sed tantum obsequii explorati jus dederunt publice respondendi, multo in speciem majori, quam antea auctoritate; sed ita tamen, ut in ea duntaxat caussa, de qua consulerentur, jus facerent. Et ut id ipsum quoque potentiae simulacrum iis attenuarent; ipsi autem vera potentia, nempe plebis studiis, et favore multitudinis firmarentur; Praetoribus permiserunt, ut, ubi leges asperiores cum privatis essent, aequitate lenirent; ubi deessent, per benignitatem supplerent: non tamen ita, ut leges ipsas immutarent, sed sub quadam religionis specie eas, sua virtute, sive effectu per aliquam fictionem, ad liberae Jurisprudentiae exemplum, ut in bonorum possessionibus, et actionibus rescissoriis factum videmus, frustrarentur. Atque ita Praetores, et juris civili et aequitatis naturalis ministri facti sunt: nam in caussis, in quas diserta legum verba dirigebantur, directas; iis vero, in quibus legum verba vel dubia essent, vel deessent, utiles accommodabant actiones. Eoque pacto sub Principatu, ante tamen Edictum Perpetuum, jam non omnino eadem Jurisprudentia: nam humanarum rerum acceptione solae res privatae continebantur: quia jus publicum a privato secretum est; unde philosophia juris infirmari coepit: adhuc tamen erat Scientia justi: sed quae aequitate praetoria sensim elidebatur: et adhuc pauci de jure libri, quia adhuc Jurisprudentes ex instituto juris rigorem profitebantur: et ad solos Oratores aequum defendendum deferebatur. Sed postquam sub Hadriano Edi-