Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/66

E Wikisource
Haec pagina emendata est
36
de nostri temporis
Cur jus civile constitutum? ut homo feliciter, beateque vivat. Quae summa lex, quam semper in aliis interpretandis sequi debemus? Regni amplitudo, Principis salus, gloria utriusque. Cur leges Furia Caninia, Ælia abrogatae? Cur sublatum jus Latinae et dedititiae libertatis? Cur omnes manumissi liberti Romani facti? ut Romani ingenui obsequio Principis firmarentur. Cur dominorum saevitia in servos coërcita? ut ne porro foras erumpant, et audeant Principis potentiam attentare. Cur peculia filiisfamilias patrimonii jure permissa? ut mulcta quoque a delinquendo deterreantur. Cur legitimationes institutae? ut Patriciorum ferocia mansuesceret. Cur dominium ex jure Quiritium, et jus bonorum; usucapio in Italia, et longi temporis possessio in Provinciis olim distincta, nunc confusa? Cur omnes Imperio Romano subjecti Civitate Romana donati? An quo sanctius fieret arcanum, posse a Provinciis Imperatorem Romanum eligi? An, quod verius, ut omnium aeque interesset, Imperium Romanum stare? Cur donationes insinuandae? ne quis largitionibus turbida agitet. Cur aucta militum privilegia? quo studeant magis potentiae Principis. Cur fideicommissorum pudor abiit in juris necessitatem? ut socii Populi Romani, successionibus Romanorum antea prohibiti, Romano Principe laetarentur. Cur adgnatorum et cognatorum in successionibus sublata discrimina? ne qui antiqua et perpetua potentiae, opumque laude ferocirent. Cur poenae exasperatae? quia, cum Princeps mortalis sit, acriori leges custodia indigent. Haec ego innatantia animadverti, ut hujus Jurisprudentiae usus, et commoda digitum ostendens demonstrarem: et ne per exempla utilitates hujus rationis singulas explicem, quod nostrae Dissertationis institatam non patitur; per transennam, ut ajunt, indicaverim cunctas. Videtis Jurisprudentiam rigidam crescentis Reipublicae, mitem et laxam decrescentis Imperii fuisse. Haec enim principio consilium fuit, quo Principatus Romanus invalesceret: deinde remedium, ut labascens consisteret: tandem malum, quo rueret. Nam sublato adgnatorum, cognatorumque discrimine, et jure gentilitatis extincto; e familiis patriciis et res effugit, et nomen evanuit, et virtus est resoluta. Tot in servos beneficiis collatis, ingenuus Romanorum sanguis sensim labefactatus, tandem corruptus est. Omnibus imperio Romano subjectis Civitate Romana donatis, amor in patriam, et studium Romani nominis in civibus indigenis extincta sunt. Jure