Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/67

E Wikisource
Haec pagina emendata est
37
studiorum ratione

privato tantopere promoto, cives nihil jus esse dein putarunt, nisi suam ipsorum utilitatem; nec ultra publici commodi studiosi. Romanorum et Provinciarum jure confuso, Provincia in propria Regna, jam ante quam re ipsa invaderentur, abjere: et dissoluto tandem illo nexu, quo maxime Romanum Imperium auctum est; ut socii Populi Romani solam fidei laudem, Romanus autem Populus et nominis gloriam, et Imperii vim haberet; Romana Monarchia sensim debilitata, tandem distracta et deleta est. Ita ut haec laxior Jurisprudentia et eloquentiae et potentiae Romanae corruptae fuerit caussa potissima. Quare Princeps, si Regnum augeri velit, Leges Romanas ex doctrina civili jubeat interpretari: et Judices ex ea lites judicent: atque optimorum arte illa Oratorum, qua semper curant, ut possint; semper ac possunt, praestant; ut privatis caussis publicam agglutinent; Judices, inquam, in partem maxime adversam utantur: illi namque id faciunt, ut privatum jus vincat publicum: at ipsi faciant, ut publicum vincat privatum. Ita namque cum maximo Reipublicae bono philosophia juris, nempe doctrina civilis, iterum cum Jurisprudentia conjungetur: major et gravitas et sanctitas legum erit: eloquentia regno accommodata florebit: quae quantum publicum jus privato dignitate, amplitudine et gravitate praestat; tantum eloquentiae, quae nunc in usu est, antecellet. Nam Oratores, quo caussas obtineant, in eo totos fore necesse est, ut eas jure publico probatas esse confirment: et ita spectati in doctrina civili, politici ad ipsam Rempublicam gubernandam accedent. Scio equidem in nostro Sacro Consilio Neapolitano saepe lites contra Romanas leges, EX CERTIS CAUSSIS, ut eleganter habent in formulis, judicari: et in summo Regni Senatu aequum civile naturali saepe in decernendo Praeferri: sed id fit peculiari prudentissimorum sapientia Oratorum et Judicum, qui sane immortales non sunt. At si id ex instituto Regni fiat, cum summa Reipublicae utilitate perenne erit. Atque haec de Jurisprudentia in artem redacta, aliisque ejus generis mihi in proposito argumento dicenda visa sunt.

OptimorumDe copia exemplorum in nostra studiorum ratione. autem copia exemplorum potissimum videtur esse studiorum, quae imitatione constant, adjumentum. Neque enim, inquiunt, esset Virgilius, nisi ante fuisset Homerus; neque apud nostros Torquatus, nisi ante Virgilius. Et vulgo ferunt, facile inventis addere. Sed altrinsecus et id maximum est commodum, inventionum praerogativa: