Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/69

E Wikisource
Haec pagina emendata est
39
studiorum ratione
Rationi magno sint adjumento: eorum enim beneficio jam illa declinavimus, quae antiqui perferebant, incommoda; ut ingenti aere, longisque itineribus manuscriptos codices perquirerent, exquirerentque; et tamen saepe iis eorum copia non fiebat; quod domini invidiosa illa frui laude vellent, ut apud ipsos unos autographa asservarentur. Jam ingenti copia et varietate, ubique locorum, non Ptolemaeis Regibus tantum, sed cuivis privato homini, commodis pretiis dictis, prostant. Sed vereor, ne abundantia et vilitate nimia, ut fieri solet, minus simus industrii: neve convivas imitemur, qui in lautis opiparisque coenis cibos suetos, et boni succi amoveri jubent; et excuratis, ac minus utilibus se ingurgitant. At vero quum libri manu scribebantur librarii, ut operae precium facerent, auctores constantis famae exscribebant: eosque saepe quum caro venderent, studiosi sua ipsorum manu exscribere adigebantur: quo exercitationis genere mirum quantum proficitur! quia rectius meditamur, quod scribimus: atque adeo, quod nec perturbate, neque raptim, neque intercisim, sed placide et perpetuo ordine scribimus. Ita namque non perfunctoria notitia, sed longa nobis consuetudo cum ipsis auctoribus intercedit: et per eam in ipsos puros putos transformamur. Atque hac de caussa pravi auctores scriptura frigebant: boni vero tanta cum utilitate celebrabantur. Nam magis argute, quam vere illud a Verulamio dicitur: barbarorum inundatione, graves Scriptores pessundatos; leves innatasse. Etenim in omni doctrinae genere principes ad nos, optimique, Scripturae beneficio, pervenerunt, et si unus, et item alter exciderit, id fortunae imputandum. At mea quidem memoria, necdum etiam senex haec scribo, Scriptores vivos hac frui laude vidi, ut eorum opera duodecim, et fortasse plus eo typis mandata sint: nunc vero non tantum contemni, sed sperni quoque: alios diu incultos et desolatos, tandem, aliqua ex obliquo occasione data, nunc a doctissimo quoque celebrari. Quin eruditissimos viros memini, quaedam literarum prorsus dammare studia: nunc, mutato judicio, in iisdem totos versari video. Ejus rei multae sunt caussae. Nam suus cuique aetati genius est: novitas, ut pulchritudo, commendat vitia, quae, exoleta aetate, insignia fiunt: Scriptores; qui repraesentatum studiorum fructum capere volunt, stylum tempori servant: et literae suas habent partes, obsequia, simultates: ac in literaria quoque Republica sunt, qui sua callent arcana potentiae: et adolescentes, quo magis modesti ac ingenui, eo magis creduli, et gravibus do-