Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/70

E Wikisource
Haec pagina emendata est
40
de nostri temporis

ctrina viris obsequentes. Quare lectionem cum saeculorum judicio instituamus, et nostram Studiorum Rationem sub quadam regamus tutela, legamus antiquos prius: nam ii et fidei, et industriae, et auctoritatis sunt jam spectatae: atque ipsimet nobis sint normae, quos porro ex recentioribus praelegamus.

QuodDe Universitatibus Studiorum. reliquum erat de Universitatibus Studiorum, mirum sane videatur, cur antiqui corporibus ut ita dicam, studiorum Universitates fundarint, thermas, et campum; ubi adolescentes cursu, saltu, pugilatu, pali jactu, disci, pilaeque ludo, natatione, et balneis robusti agilesque fierent: nec ullam, quibus animos excolerent, firmarentque, instituere cogitarunt? Si de Graecis sermo sit, id in caussa fuit, quia unus Philosophus absolutissima studiorum Universitas erat. Graeci namque sua utebantur lingua; et ea sane, quae propagines tam beatas habebat, ut non solum ad omnia in medio civilis vitae posita, sed abditissima scientiarum et artium elegantissimis vocabulis significanda aequa venere et felicitate perduceret. Leges autem ipsi magis aliis nationibus dono dare, quam ullas peregre accipere solebant. Quibus rebus tantum caeteris se gentibus praestare existimabant; ut illa fastus plena interrogatione uterentor: Graecus es, an barbarus? quasi omnium Orbis terrarum gentium ipsi dimidiam et meliorem partem valerent. Quumque haec ita essent; et praeterea unam philosophiam, omnium scientiarum et artium parentem, obstetricem, alumnam excolerent; et de ea, non tam aliorum auctoritatibus, quam ipsis rerum argumentis dissererent: commode unusquisque Philosophus res divinas atque humanas omnes sibi subjiciebat: atque ab eo uno auditores, quicquid in Republica sciri oportebat, perdiscebant. Romani autem, quanquam lingua praediti, quae externas haberet origines; eas tamen tam superbe fastidiebant, ut vocabulorum,
...Quae graeco fonte cadunt, parce detorta,
quasvis leves, falsas, ineptas, quam externas historias narrare mallent. Et quanquam Leges bona ex parte a Graecis accepissent; quia tamen ad suae Reipublicae formam sapientissime accommodarunt; eo pacto proprias effecerunt. Effectu itaque Romani, quod ad linguam et Leges attinet, Graecis exaequabantur. Sed hoc Graecis minus Universitatibus egebant, quia in una Jurisprudentia Sapientiam, ut diximus, collocarunt: eamque ipsam usu Reipublicae edocebantur: et Patricii, ut potentiae arcanum, occultabant.