Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/85

E Wikisource
Haec pagina emendata est
55
italorum sapientia
de origine et veritate scient. mica, eat tentabunda? Per haec igitur cum homo, naturam rerum vestigabundus, tandem animadverteret se eam nullo assequi pacto; quiaPer ingem et menstrua tentabunda.
Abstractio mentis humanae vicio nata.
Abstractio scientiae humanae mater.
intra se elementa, ex quibus res compositae existant, non habet; atque id fieri ex suae mentis brevitate, nam extra se habet omnia; hoc suae mentis vicium in utiles vertit usus, et abstractione, quam dicunt, duo sibi confingit; punctum, quod designari, et unum, quod multiplicari posset. Atqui utrumque fictum: punctum enim, si designes, punctum non est; unum, si multiplices, non est amplius unum. Insuper pro suo jure sumpsit ab his in infinitum usque procedere, ita ut lineas in immensum ducere, unum per innumera multiplicare sibi liceret. AtqueHomo sibi configit mundum quemdam formarum et numerorum. hoc pacto mundum quemdam formarum, et numerum sibi condidit, quem intra se universum complecteretur: et producendo, vel decurtando, vel componendo lineas; addendo, minuendo, vel computando numeros infinita opera efficit, quia intra se infinita vera cognoscit. Neque enim in solis problematibus, sed in theorematis ipsis, quae vulgo sola contemplatione contenta esse putantur, operatione opus estMathesis scientia operatrix.. Etenim dum meos colligit ejus veri elementa, quod contemplatur, fieri non potest quin faciat vera, quae cognoscit. Porro quia physicus non potest res ex vero definire, hoc est rebus suam cuique naturam addicere, et ex Deus vero facere; id enim fas Dei est, nefas homini;Deus res ex vero definit.
Homo definit nomina.
nomina ipsa definit, et ad Dei instar ex nulla re substrata, tanquam ex nihilo res veluti creat, punctum, lineam, superficiem: ut puncti nomine intelligat quid, quod partes non habeat; appellatione lineae puncti excursum, sive longitudinem, latitudinis ac profunditatis expertem; acceptione superficiei duarum diversarum linearum in unum punctum coitionem, sive latitudinem cum longitudine, praecisa profunditate. Atque hoc pacto quando ei negatum est elementa rerum tenere, ex quibus res ipsae certo existant, elementa verborum sibi confingit, ex quibus ideae sine ulla controversia excitentur. EtQuaestio definitionis et nominis Latinis idem. id quoque sapientes latinae linguae authores satis perspexerunt; cum Romanos ita locutos esse sciamus, ut quaestionem nominis, et definitionis promiscue dicerent; et tunc quaerere definitionem putarent, cum quaerebant quid, verbo prolato, in communi hominum mente excitaretur. ExIdem scientiae humanae ac chemicae evenit. his vides idem humanae scientiae ac chemicae venisse: uti enim haec, dum rei omnino irritae studet, praeter propositum humano generi utilissimam operariam artem, Spargiricam peperit; ita dum humana curiositas verum natura ei negatum vestigat, duas scientias humanae