Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/89

E Wikisource
Haec pagina emendata est
59
italorum sapientia
de primo vero renati

quod sim, cogitatio esset caussa corporis: atqui sunt corpora, quae non cogitant[1]. Quin quia corpore et mente consto, ea propter cogito; ita ut corpus et mens unita sint cogitationis caussa: nam si ego solum corpus essem, non cogitarem[2]; sin sola mens, intelligerem. Enimvero cogitare non est caussa quod sim mens, sed signum: atqui tecmerium[3] caussa non est: tecmeriorum enim certitudimem cordatus Scepticus non negaverit; caussarum vero negaverit.

§ III.

Adversus Scepticos.


Nec ulla sane alia patet via, qua Scepsis re ipsa convelli possit, nisi ut veri criterium sit id ipsum fecisse. Ii enim celebrant illud, res sibi videri; quid autem re ipsa sint, ignorare: effecta fatentur, ac proinde ea suas habere caussas concedunt; sed caussas se scire negant, quia ignorant genera, seu formas, quibus quaeque res fiant. Haec ab iis accepta contra ipsos sic regeras.Omnium comprehensio caussarum est Deus. Haec caussarum comprehensio, qua continentur omnia genera, seu omnes formae, quibus omnia effecta data sunt, quorum simulacra Sceptici suis mentibus objici, et quid reipsa sint ignorare profitentur; est primum verum, quia comprehendit omnes, in quibus etiam ultimae continentur: et quia omnes comprehendit, est infinitum, nullam enim excludit: et quia omnes comprehendit, prius corpore est, cujus sua caussa est, ac proinde spiritale quid est: quod est Deus, et quidem Deus, quem Christiani profiteamur: ad cujus veri normam vera humana metiri debemus: nempe ea vera esse humana, quorum nosmet nobis elementa fingamus, intra nos contineamus, in infinitum per postulata producamus; et cum ea componimus, vera, quae componendo cognoscimus, faciamus; et ob haec omnia genus, seu formam, qua facimus, teneamus.


caput ii.

De Generibus, sive de Ideis.


Genus et Forma Latinis idem.
Species et indi-
Latini quum dicunt genus, intelligunt formam: quum speciem, duo sentiunt, et quod scholae dicunt individuum,
  1. Vid. infra.
  2. Vid. supra.
  3. Τεχμήριον.