Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/92

E Wikisource
Haec pagina emendata est
62
de antiquissima
de generibus sive de ideis. quaque.Egregia inter physicam et metaphysicam materiam differentia. Atque hoc differt inter materiam physicam et metaphysicam. Physica materia ideo quamlibet formam peculiarem educat, educit optimam; quia qua via educit, ea ex omnibus una erat. Materia autem metaphysica, quia peculiares formae omnes sunt imperfectae, genere ipso, sive idea, continet optimam.Universalium damna: Vidimus utilitates formarum; nunc universalium damna exequamur. Loqui universalibus verbis infantium est, aut barbarorum.In jurisprudentia; In Jurisprudentia, ut plurimum, sub ipso jure thetico, seu sub regularum authoritate, saepissime erratur.In re medica; In re medica, qui recta per theses pergunt, magis contendunt ne corrumpantur systemata, quam ut sanentur aegroti.In vita agenda. In vita agenda, quam saepe peccant, qui eam per themata instituerunt! de quibus graeca locutio nobis vernacula facta est, qua thematicos istos homines appellamus.Errores omnes ex homonymiae generibus referendi.
Homines naturaliter homonymiam fugiunt.
Omnes in philosophia errores ab homonymis, vulgo aequivocis, nascuntur: aequivoca autem aliud non sunt, nisi voces pluribus rebus communes; nam sine generibus aequivoca non essent; homines enim naturaliter homonymiam aversantur: cujus rei argumento illud est, quod puer jussus ad accersendum sine discrimine Titium, ubi ejus nominis duo sunt; quia natura attendit particularia, statim subdit: utrum me accersire vis Titiorum?An magis genera philosophos in errores, quam sensus in praejudicia vugus conjiciant. Itaque nescio, an magis genera philosophos in errores, quam sensus in falsas persuasiones, seu in praejudicia vulgus conjiciant[1]. Nam genera, ut diximus, formas confundunt, seu, ut loquuntur, ideas confusas, non minus ac praejudicia faciunt obscuras. Et vero omnes sectae in philosophia, medicina, jurisprudentia, omnes in vita agenda controversiae, et jurgia sunt a generibus; quia a generibus sunt homonymiae, seu aequivocationes, quae ab errore esse dicuntur. In Physica, quia generica materiae et formae nomina; in Jurisprudentia, quia longe lateque patet appellatio justi; in Medicina, quia sanum et corruptum sunt nimis ampla vocabula; in vita agenda, quia vox utile definita non est. Atque ila sensisse antiquos Italiae Philosophos haec in lingua latina extant vestigia:Certum Latinis quae significat. quod certum duo significat, et quod est exploratum indubiumque, et peculiare, quod communi respondet; quasi quod peculiare est, certum sit, dubium autem quod commune.Verum et Æquum Latinis idem. Iisdemque verum et aequum idem: aequum enim ultimis rerum circumstantiis spectatur, quemadmodum justum genere ipso; quasi quae genere constant, falsa sint,
  1. Vide quoque Cap. V, § 2 in fine, et secundam Vici Epistolam in fine hujus Operis, § 4 ad dimidium.