Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/96

E Wikisource
Haec pagina emendata est
66
de antiquissima
de punctis metaphysicis tiplicabile, quod re ipsa unum non est. At Zenonii eam puncti definitionem rei existimant, quantum sit punctum instar ad quod de indivisibili extensionis motusque virtute mens humana cogitare possit.Geometria tractat materiam meram, qualem ei suppetit metaphysica. Quare falso illud vulgo putant, geometriam suum subjectum a materia depurare, seu, ii ut vulgo scholae loquuntur, abstrahere. Nam Zenonii nullam scientiam geometria exactius materiam tractare existimabant; nempe materiam, quam ei meram suppeteret metaphysica, hoc est extensionis virtutem.Punctum geometricum instar metaphyisici: et punctum metaphyisicum corporis physici virtus.
De physica Pythagorea judicium.
Idem de physica Zenonia.
Neque Aristotelis contra Zenonios demonstrationis super punctis metaphysicis tantam apud ejus asseclas haberent authoritatem, nisi Stoicis punctum geometricum signum ad instar metaphysici, et punctum metaphysicum corporis physici virtus esset. Uti nec Pythagoras, ejusque asseclae, e quibus ad nos pervenit, apud Platonem, Timaeus, quum de naturae rebus per numeros disseruerunt; natura vere ex numeris constare arbitrati sunt: sed Mundum, extra quem essent, explicare per Mundum, quem intra se continerent, studuerunt. Idem de Zenone ejusque secta judicium faciendum, qui puncta rerum principia esse existimarunt.Quatuor philosophorum classes.
Prima.
Et vero ex omni memoria quatuor philosophorum classes condi possunt: alii enim geometrae eximii, qui de principiis physicis per mathesis hypotheses disseruerunt; atque in his est Pythagoras:Secunda. alii geometria bene instructi, metaphysicaeque cultores seduli nulla hypothesi de principiis rerum cogitarunt, et iccirco de naturae rebus metaphysico genere disserunt; atque in his est Aristoteles:Tertia. alii et geometriae ignari, et metaphysicae hostes simplex corpus extensum in materiae usum adornarunt: et hi in principiorum explanatione gravissime tanquam in limine offendunt, at felicius tamen de peculiaribus naturae phaenomenis cogitarunt; atque in his est Epicurus:Quarta. alii denique corpus quantum et quale principia rerum esse voluerunt; ut ex antiquis, qui terram, aquam, aërem, ignem, vel singula, vel bina, vel cuncta; et ex neotericis chemici. Sed hi nihil quicquam pro dignitate de principiis disserunt: et ex eorum principiis explicationes peculiarium naturae rerum, praeterquam in paucis, quas periculum magis quam consilium obtulit, feliciter succedunt.In qua classe Zeno. Zeno summus metaphysicus ad geometrarum hypotheses accessit: et uti Pythagoras per numeros, his per puncta de principiis rerum commentatur.In qua Renatus. Carthesius vero maximus, ex aequo metaphysicus et geometra, accessit ad Epicurum: et quae in principiis offendit de motu, et formatione elementorum, omnibus plenis, uti Epicurus,