Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/99

E Wikisource
Haec pagina emendata est
69
italorum sapientia
de punctis metaphyisicis tionibus obliquis, quam rectis. Atque hinc reserat rationem, quare corpus obliqua motum duabus caussis uno eodemque tempore satisfaciat: alteri sui ponderis, qua recta deorsum fertur; alteri directionis, qua obliqua tendit ad horizontem: et ita ubi in planiciem omnino imperviam incidit, uno eodemque tempore ambarum det effecta caussarum, et reflectat ita motum, ut angulus reflexionis angulo incidentiae aequus sit: sin in planiciem incidat perviam, motum refrangat, et pro majori minorive medii fluxitate, per quod decurrit, propius longiusve abeat a perpendiculari, quam, si per medium uniusmodi pervium deferretur, describeret. Videt quidem verum illud Renatus, sub eodem determinationis modo plus motus fieri posse; rationem autem dissimulat, quia juxta sentit cum Aristotele contra Zenonem: dissimulat, inquam, quod uti diagonali et laterali aequa subest virtus extensionis; ita motui recto, et obliquo ad horizontem aequa virtus quoque subest movendi. Harum rerum omnium, quae hacteuus disseruimus, ratio ea est, aut ego fallor, quia puncta, et conatus sunt, per quae primulum res ex sui nihilo existere occipiunt: et a nihilo minima, et ingentia ex aequo distant.A nihilo minima, et ingentia ex aequo distant. Et ea ratione geometria a metaphysica suum verum accipit, et acceptum in ipsam metaphysicam refundit: hoc est ad scientiae divinae instar humanam exprimit, et ab humana divinam rursum confirmat. Quam cum re ut apte haec omnia congruunt!Divisio malum, bona individua sunt. tempus dividitur; in individua re stat aeternitas: nisi alia moveantur, non habes qui metiri possis quietem: quare animi perturbationes minuuntur, augentur: tranquillitas nescit gradus: extensa corrumpuntur; immortalia indivisibili constant: corpus divisiones patitur; mens partium impatiens: in puncto opportunitas; undique circumstant casus: verum praecisum est; undique falsa obvia: scientia enim non dividitur; opinio sectas gignit: virtus nec ultra nec citra; vitium longe lateque patet: rectum unum; prava innumera: optimum in quoque rerum genere in individua re collocatur. Atque adeo Mundus physicus est de imperfectis, et rebus in indefinitum dividuis; Mundus metaphysicus de ideis, seu rebus optimis, nempe de individuis virtutibus, quae efficaciae sint indefinitae.Est in metaphysica genus rerum inextensum, extensionis capax.
Carthesius analysim in physicam infert.
Zeno per synthesim physicam spectat.
Est igitur in metaphysica genus rerum quod extensum non est, est tamen capax extensionis. Non id videt Carthesius, quia, Analyticorum more, materiam creatam ponit ac dividit. Vidit autem Zeno, quia a Mundo formarum, quem homo sibi per synthesim e punctis con-