Pagina:Le opere di Galileo Galilei II.djvu/286

E Wikisource
Haec pagina emendata est
283
sulla nuova stella dell'ottobre 1604.


Consideretur, duplicem esse reflexionem : unam a tota superficie rudi, alteram a parte superficiei perpolitae sphaericae. A 3 fit non tanquam a speculo ; quia ab exigua eius parte fieret, cum sit convexa et esset longe validior[§ 1].

Qua ratione possit a terra maxima fieri evaporatio, ut moles adeo immensa, qualis erit Stella nova, conficiatur, nullam habet impossibilitatem: videmus enim, aërem serenissimum, dicto citius, expleri nubibus, etc. Ex viridi ligno exposito ad ignem, nulla sensibili eius facta diminutione, ingens fit in fumum evaporatio[§ 2].

10 Seneca, lib. 7 Naturalium Quaestionum, cap.° 2°: Ilio quoque pertinebit hoc excussisse, ut sciamus, utrum mundus, terra stante, circumeat, an, mundo stante, terra vertatur. Fuerunt enim qui dicerent, nos esse, quos rerum natura nescientes ferat, nec caeli motu fieri ortus et occasus, sed ipsos oriri et occidere. Digna res est contemplatione, ut sciamus in quo rerum statu simus, pigerrimam sortiti an velocissimam sedem, circa nos Deus omnia, an nos, agat[§ 3].



De Stella nova anni 1572 extant scripta apud Tychonem[1], Scripserunt autem:

C. 490. Landtgravius Hassiae[2], quam primo observavit die 3 Decembris. C. 490.

C. 505. Thaddaeus Hagecius, Bohemus, primo se observasse[3] ait circa Natalem Christi. C. 506, circa medium.

529. Paulus Fabricius, Mathematicus et Medicus Caesareus[4], ait, in fine Octobris anni 1572 Stellam novam coepisse.

530. Bartholomaeus[5] Reisachlierus, tunc professor mathematicarum Viennae[6].

535. Casparus Peucerus, in literis conscriptis 7 Decembris 1572, de Stella nova ait: Has literas ut submitterem, fecit novum Sidus, quod in septimanam quartam sub asterismo Cassiopeae conspicamur haerere[7].

536. Paulus Hainzelius die 7 Novembris primum conspexisse ait.

  1. Ticonem
  2. Assiae
  3. Taddeus — Boemus — osservasse
  4. Cesareus
  5. Bartolomeus
  6. Vienne
  7. herere
  1. Mss. Galil., Par. IV, T. VI, car. 15 r.
  2. Ibidem.
  3. Ibidem.