Pagina:Le opere di Galileo Galilei II.djvu/459

E Wikisource
Haec pagina emendata est
446
usus et fabrica


Lineam circidorum in instrumento inscribere.

CAPUT VI.

Succedunt duae aliae lineae M, M notatae, quae tum ab usu, tum etiam a constructione lineae circulorum vocantur, dividuntur enim ad circuli divisionem, nec non etiam earum beneficio circulos in partes petitas secare possumus. Si hanc itaque in hoc instrumento describere cogitas, accipias integram instrumenti tui delineandae lineae magnitudinem, eamque in rem planam transferas, statimque dimidiam partem accipies, & habebis centrum, quod notabis in instrumento : firmato enim uno circini pede in centro instrumenti, alio dictam lineam secabis, sectionemque notabis per 6, nam non solum ostendit dimidium diametri, sed etiam latus hexagoni, mox ex ilio centro describes circulum, quem primum divides in tres partes, tertiamque hanc partem notabis in instrumento non solum per 3, sed etiam per 7, nam non significat solum tertiam circuli partem, sed etiam latus hexaedri[1], semper scilicet firmato primo pede circini in centro instrumenti, deinde illum divides in quatuor, quartamque partem transferes in tuam lineam circulorum, quod successive facies de quibuslibet alijs partibus. Vel & fortasse melius totum circulum divides in 360 partes, & tunc circino vulgari accipies tertiam, quartam, quintam partem & sic de reliquis, per quas lineam iam dictam satis praecise dividere poteris.

Lineam quadrativam construere.

CAPUT VII.

Tertia linea literis NN notata quadrativa ab eius usu non immerito appellatur, postquam per hanc commode circulum quadrare possumus. Descripturus itaque hanc lineam, portionem istius assumes, utpote KQ hanc dimidiabis in E, & habebis diametrum in Q & semidiametrum in R, quos pro libitu lineola aliqua notabis. Secundum totam itaque diametrum aperies lamellas iam multoties nominatas in 100 & vulgari circino prò quadrato accipies distantiam per transversum inter puncta 88 & 4[2] decimas, hancque firmato uno pede circini in centro

  1. non parla mai più di questo punto 7 ; ed oltre a ciò, più a basso pone per il lato dell' esaedro una linea molto minor di questa. Vedi a carte 14, al segno +[§ 1]. E questo è il satis diu volutasse.
  2. Cum satis diu fabricam hanc volutasset. Si è scordato del lato del Sangolo : e pure, nel venire alle operazioni, nella bella prima ci vuol
  1. Il segno richiama le lin. 18-19 della pag. 448, di fronte alle quali trovasi ripetuto.