Pagina:Le opere di Galileo Galilei II.djvu/464

E Wikisource
Haec pagina emendata est
451
circini cuiusdam proportionis.


Usus instrumenti proportionis iam explicati,
& primum usus lineae linearum.

Qua ratione beneficio istius lineae possimus lineam aliquam
partem & partium fractiones continentem construere. CAPUT I.

Explicata instrumenti fabrica iam venimus ad usum; & primo demonstrabimus qua ratione facillime construenda sit linea, quae contineat partes & partium fractiones, quod tamen alias non nisi summa difficultate fieri posset. Proponatur itaque construenda linea aliqua, quae contineat 4 perticas 7 pedes,& 6/7 pedis, sit data perticae magnitudo ut puta AB, pro cuius longitudine sit construenda petita mensura, ducatur linea occulta ad libitum CD, circino vulgari in ista accipiantur 4 perticae, quod est facillimum, aperies enim circinum secundum magnitudinem AB, & hanc quater mensurabis supra lineam CD, usque ad E, mox multiplicabis 7 in 12, & hoc quia pertica continet 12 pedes, productum erit 84, iterum accipies quantitatem lineae AB, & hanc per transversum applicabis punctis 84. 84, sicque relicto instrumento immoto multiplicabis 7 per 7 producto addes 6 habebis 55, vulgari itaque circino accipies distantiam inter puncta 55.55, quae additur constructae lineae, ut in exemplo E, F sit enim haec B universalis regula, quod numerus pedum unius perticae debet multiplicari per denominatorem fracturae pedum ultra integram perticam. Et sic habemus lineam CF, quae continet 4 perticas 7 pedes & 6/7 pedis, quod fuit propositum.

Lubet autem ulteriori exemplo rem hanc melius exponere. Sit itaque construenda linea secundum datam AB quinque perticarum 11 pedum, & 1/4 pedis, sit autem pertica 16 pedum. Multiplicetur 4 in 16 productum erit 64 magnitudo lineae AB quinquies mesuretur supra dictam lineam CD usque in G tum haec eadem perticae quantitas applicetur punctis 64. 64, relicto immoto instrumento multiplicetur fractio 55 1/4 in se productum erit 45[1], accipiatur distantia

  1. ☽︎ nel copiar da scritti a mano si può essere ingannato, pigliando 55 6/7 quello che deve dire 11 6/7; e non intendendo niente, non si è accorto dell' errore; di più, non sapendo ciò che sia multiplicare un numero in sè stesso, dice che 55 6/7 (o pure 11 6/7, ammettendo l'error di stampa) fa 45; che è falso.