Pagina:Le opere di Galileo Galilei II.djvu/476

E Wikisource
Haec pagina emendata est
463
circini cuiusdam proportionis.

ctum, per transversum ut iam dixi ex immoto instrumento accipies distantiam inter puncta 19. 19 pro latere GI sicque omnia alia propositae figurae latera veniunt describenda, sed quia varia operandi ratio melius instrumenti usum declarare potest, ideo lubet per prioris exempli methodum hoc quoque problema absolvere. Invenias itaque proportionem CB ad GH, & secundum hanc omnia latera propositae figurae describas, ut circino vulgari accipias quantitatem CB, secundum quam pro libitu aperies instrumentum ut E. g., firmato uno pede circini in puncto 100, tantum aperies instrumentum donec alius circini pes cadat in alium punctum 100, tunc accipies quantitatem GH, & videbis, quibus punctis per transversum possit accommodari ut in hoc exemplo punctis 44. 44, quare dices CB habere illam proportionem ad GH, quam habet 100 ad 44. Aperias ergo secundum CD instrumentum in 100, & excipias distantiam inter puncta 44. 44 habebis enim quantitatem lateris GI, iterum aperias instrumentum in 100 pro quantitate lateris DE, & accipias distantiam inter puncta 44. 44, ut habeas quantitatem lateris IK sicque de omnibus alijs lateribus facies donec tota figura secundum datam proportionem sit descripta.

Datis duabus lineis tertiam proportionalem ad iungere
ex quo patet solutio probl. 3, prop. 11, lib. vi Eucl.

CAPUT VII.

Sint duae lineae A & B quibus invenienda sit tertia proportionalis continua aperiatur instrumentum in quovis numero secundum quantitatem lineae A, & videatur quo incidat B deinde secundum quantitatem B linea B aperiatur in illo numero in quo fuit apertum secundum A, & excipiatur distantia inter puncta illius numeri in quibus fuit apertum secundum B, & haec ostendet lineae tertiae proportionalis quantitatem. Ut E. g. secundum quantitatem lineae A aperiatur instrumentum in punctis 60. 60 tunc videatur quo incidat quantitas lineae B, ut hic in 71. 71. Aperias itaque instrumentum donec quantitas lineae B accommodari possit punctis 60. 60 & immoto instrumento accipias di30 stantiam inter puncta 75. 75 quae lineae C quantitatem ostendet, quod quaerebatur[1].

  1. questa e le due sequenti operazioni non son copiate, e non son false; ma, dependendo da cose poste da me, potevano molto più destramente esser risolute, e senza avere a muover lo strumento più di una volta sola: imperò che, misurata rettamente la linea B, ed applicata poi trasversalmente alla quantità della A misurata su la medesima scala, e preso poi trasversalmente il numero della B, si averà