Pagina:Le opere di Galileo Galilei II.djvu/504

E Wikisource
Haec pagina emendata est
491
circini cuiusdam proportionis.


Distantiam inter duos terminos in eodem plano ad quorum
alterum tantum accedi possit, indagare.

CAPUT L

Notandum imprimis, quod haec extima circunferentia divisa in 200 partes continet umbram rectam & umbram versam ipsius quadratus geometrici, ideo ut illos centenarios distinguere valeamus. E. g. dum per brachium CD cernimus in proxime sequenti figura, qui iuxta mensoris oculum collocatus in superiori parte versus D secundum qui autem illi opponitur primum semper nominabimus, primus enim nobis ostendit umbram versam, secundus autem umbram rectam. Sit itaque investiganda distantia AB, ut puta latitudo alicuius fluvij, a centro instrumenti dimittas perpendiculum libere cadentem, tunc constitutus in puncto A observabis quodcumque signum C, progressus vero ad locum C per instrumenti brachium CD (quod quidem si duo pinnacidia, habebit, ad hoc ut visus aberrare non valeat, observatio erit exactior) respicies terminum B, & observabis quot partes, & cuius nam 100 an primi an secundi, secentur a perpendiculo, nam primo si secantur aliquot partes primi centenarij, ut puta[§ 1] 18 tunc mensurabis distantiam AC & sit E. g. 12 pe20 dum, sicque institues ratiocinium, si partes abscissae hoc est 18 dant 100 quot dabunt 12. facta itaque operatione vel per regulam trium, vel per illa, quae Cap. 5 tradidimus invenies 66 , quare inquies distantiam AB esse pedum 66 . Si autem perpendiculum abscindet partes secundi centenarij tunc sic proponenda erit quaestio 100 dant partes abscissas, quot dabit AC hoc est 12 pedes. Si tertio & ultimo perpendiculum inter duos centenarios cadet, tunc AB esset aequalis distantiae AC quod apprime[§ 2] semper notandum erit[1].

  1. Che il Capra non intenda quello che voglia fare in questa operazione, è manifesto dal suo parlare; poi che si vede che lui vuole che li 2 termini A, C siano nel medesimo orizonte, e non il C elevato a perpendicolo sopra l'A, dal che non può cavare niente di vero. E se pure intendesse che la linea AC fosse eretta all'orizonte questa operazione è la medesima che la posta più a basso, al C. V.
  1. Di fronte alle parole sottolineate, in margine, è il segno .
  2. Di fronte alle parole sottolineate, in margine, sono i segni e .