Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/154

E Wikisource
Haec pagina emendata est


AD LECTOREM.


Octo sunt menses, postquam e Caelo ad nos mortales delapsus fuerat Nuntius Sidereus, magna admirabiliaque spectacula philosophis atque astronomis pandens. Ille, primo ingressu, de facie lunae inaudita commemorans, crucem fixisse philosophis; ille idem, quoniam innumeras detexit stellas fixas, et quatuor novos introduxit planetas, astrologiae peritiam et principia prima ex instituto subvertere visus est. Nec minus omnes stupore afficiebantur, quam primi illi hominum, qui Solem ecclipsari et lunam nocte involvi conspexerunt, tanti naturae miraculi causam ignorantes. Expectabamus a praestantissimis mathematicis, circa phoenomena haec, placita varia et controversias non paucas, praecipue vero eum, qui Nuntio in faciem contradiceret: verum silebant Clavii, abstinebant Magini, deferebant alii. Ecce autem unus Martinus Horky noluit omnium animos tandiu suspensos detineri: haud haesitanter ille contra Nuntium scripsit, et contra quatuor novos planetas quatuor Problemata disputanda proposuit, quae ego discutienda et in sequentibus examinanda accipio, ut eluceat num tam scite, sicuti audacter, Nuntium oppugnarit. Quoniam vero contra Mathematicum eximium impudenter saepe nimis agit, ut patet volventi eius Peregrinationem contra Nuntium, Tu, Lector benignissime, promptius excandescentiae nostrae donabis veniam, si quando illum paulo asperius (quod est praeter nostrum morem) compellavero: et quia praefatio ipsa suis scatet erroribus, eam primo perpendamus.