Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/170

E Wikisource
Haec pagina emendata est
169
confutatio.

et verborum prodigi, nec dubitent integras exarare paginas, cum taxare, carpere, aut eludere volunt aliquem; ast, ut ad rem ventum est, et cum deberent argumentum aperire et prosequi, statim deficiunt, atque taedet hoc ex illo inferre et illud ab alio deducere. Parum certe mihi videntur mathematice agere illasque imitari disciplinas, in quibus nihil non definitur, omnia cohaerent, quaeque solae scientiae antiquitus et apud Aristotelem nomen methodi meruere, a quibus omnes aliae scientiae methodum, si quam habent perfectam, mutuarunt, et per analogiam ad has obiecti sui species principia et passiones suis nectunt ordinibus. Hinc est, quod universa Aristotelis philosophia tot geometricis scateat exemplis, ubi aliquid difficile et quavis alia via inexplicabile sese offerebat: sed et philosophus partem illam, quae est de dissertricis scientiae obiecto principali (de quo invento plus gloriatur quam de reliquis), ex hisce disciplinis videtur excerpsisse, adeo ut logica, quatenus est instrumentum sciendi, matheseos legitimus partus dici debeat; sed redeamus ad nos.

Et in primis perpendamus, utrum perspicillum possit rem visam geminare, quoniam autem nullum diaphanum, ut diaphanum est, immo quamvis ad actum reducatur oculis est perceptibile, necesse erit potentiae visivae obiectum omne terminatum esse, et hoc vel opacum, vel luce praeditum esse poterit. Neminem puto tam perfrictae frontis esse, qui audeat affirmare visibilia opaca ex perspicillo apparere gemina; enimvero tam illi qui navigationem, quam qui militiam exercent, plurima se a longe conspexisse iactitant, quae aliter discernere haud valebant, nunquam tamen se deceptos fuisse conqueruntur, artificium laudantes et admirantes.

Verum cum haec unicuique, qui vel semel perspicillum manibus tractaverit, perspecta sint, pluribus opus non erit.

Te interim, Lector benignissime, monitum volo, posse obiectum apparere duplex, si utraeque lentes e directo sibi non correspondeant, quod tum fit cum ambarum centra in cylindro excavato in quo infiguntur non distant a se invicem per lineam brevissimam, ita ut species recipiantur in oculo, et per partem concavam cristalli minoris, et per partem planam eiusdem; unde recte mihi facere videntur illi qui portionem illam planam, quae circa sphaerae excavatae segmentum est, reddunt visui impenetrabilem, vel ad modum glaciei albicantis imperspicuam; errorem autem facile depraehendes si lentes concentraveris, neque alio modo poterit nobis ostendere peregrinus noster quomodo candela accensa appareat geminata. Non tamen licebit hinc inferre organum hoc esse fallax, cum idem non semel peccatum contigerit in natura, quae artis typus et idea est; aliqui enim referente Aristotele ob oculorum intemperiem quandam res singulas duas numerabant, neque propterea naturale organum visus bene dispositum fallax erit.

Dicat itaque mihi peregrinus, cur nulla deceptio veniat per reflexionem dum intuemur corpus opacum, quamvis recta perspicillum ad obiectum dirigatur; respondebit, corpora opaca non proiicere radios qui sunt materia reflexionis et con-