Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/171

E Wikisource
Haec pagina emendata est
170
quatuor problematum contra nuntium sidereum

centrationis. Ergo, nolit, velit, fateatur necesse est, omnem deceptionem in corporibus lucidis evenire propter aliquam modificationem radiorum, qui iaculantur ad extra; ac si obiectum aliquod luminosum, perfecte tonsum, quod nullos germinaret radios, ex perspicillo intueremur, illud omnino unum et sicuti est conspiceretur. Nil mirum si primus hic Achilles exuviis spoliatus est, quoniam peregrinus fucatum adduxit Achillem, Patroclum, inquam, qui hastam Achillis vibrare non valebat. Ego autem opinor, animadversorem hunc originem sui erroris a principio falso accepisse.

Etenim non est opinandum, Solem aut reliqua astra, neque corpus aliud quod subiectum lucis est, iaculari radios ad modum ignis, qui corpuscula quaedam, quae scintillae nuncupantur, emittit: vetus enim et explosum est, paradoxum, quod putabat, lumen generari per defluxum corporum a corpore lucido, quia lumen educitur ex potentia materiae, quae corpus diaphanum est, sicuti calor ex materia passi: nisi quid calor non fit totus simul et in instanti.

Neque item opinandum est, radios illos esse lumen ibi magis densum circa suum generans; quia lumen non est corpus. Nec subiectum, in quo generatur, potest ibi esse magis perpetuo condensatum; luminis enim est attenuare et disgregare, ergo multo magis id, quod sibi proximum est.

Sed dices, lumen esse ibi magis intensum: tibi facile concedam; quanquam forte in medio perfecte diaphano illuminatio non est actio uniformiter difformis, sicuti sunt aliae actiones, quae communiter ad alias qualitates terminantur: quia forsan pars convexa orbis Veneris, Solem tangens, non magis reducitur ad actum, quam pars concava eiusdem, Mercurio super insidens; adeo ut haec et illa particula aequaliter recipiant lumen; quia quod qualitas producatur uniformiter difformiter (ut loquuntur scolae) in subiecto, videtur tantum esse de ratione illarum, quae fiunt in subiecti parte post partem et successive. Sed demus, inquam, lumen esse ibi intensius: nihilominus erit invisibile, cum sit in medio quod diaphanum est, quia lumen, nisi terminetur, non venit sub obiectum proprium facultatis visivae.

Itaque proiectio illa radiorum apparens est, neque revera est aliquid in obiecto vel circa obiectum; sed accidit vel propter nimiam distantiam, cum propterea stellas fixas micare existimemus, planetas vero non; vel propter indispositionem medii, ut patet in halone aliisque apparentiis circa Lunam dum nubila nox est; vel propter excessum luminis, sicut manifestum est in Sole; vel propter debilitatem facultatis visivae, ut experientia docet in illis, quibus planetae inferiores scintillant universaliter autem, quia obiectum luminosum redditur improportionatum potentiae visivae, sive id postea hac vel illa de causa fiat.

Hinc colligo, te in tua peregrinatione contra Nuncium toto caelo aberrasse, cum vis, nocte serena Iovem perfectius radios suos exerere; etenim manifeste experimur, caelo aliquantum nubilo, Iovem longos radiorum ductus emittere; nemo