Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/314

E Wikisource
Haec pagina emendata est


ILLUSTRISSIMO ATQUE REVERENDISSIMO D.

D. ALOYSIO CAPONIO

S. R. E. CARDINALI AMPLISSIMO

IULIUS CAESAR LA GALLA FOELICITATEM.


Opusculum hoc, mole quidem exiguum, rerum vero de quibus agitur nobilitate et inquirendi difficultate, omnium, quae de naturali philosophia extare possint, maximum, non ea de causa tibi dicatum volui, Aloysi Cardinalis amplissime, quod multis nominibus me tuae humanitati devinctum atque obstrictum sentiam, sed ut omnes intelligant, quantum sit meum erga te studium et observantia, non ob ea, quae vulgus suspicit, nobilitatis, opum atque dignitatis ornamenta, quibus te abunde ac felicissime cumulatum video (haec enim nullo suo merito partim naturae et parentibus, partim fortunae, partim principum munificentiae, homines debent); sed ob eas animi dotes, quas tibi summo studio summaque industria comparasti: virtutibus enim, aut vitiis, quisque potissimum extimatur. Quamvis autem ad virtutem plurimum momenti afferat ea vis, quam a naturae primordiis ducimus, et bonam indolem appellamus, quae in nobilibus viris saepius cernitur, qualis tu es, nobilissimo loco, unde stirpem ducis, clara stemmatum serie prognatus; tamen eiusdem indolis cultus et studium tantum valent, ut, sine ipsis, qui a natura ad virtutem datus est impetus, ad vitium convertatur: magna enim ingenia, feraci solo similia, ubi diligentem cultorem fuerint nacta, bonas fruges cum proventu afferunt; sin minus, dumos ac tribulos et inutilem aut omnino noxiam segetem producunt. Hoc igitur potissimum nomine, summo honore summaque veneratione Illustrissimam Amplitudinem tuam sum prosecutus, ex qua die, fausto omino, mihi contigit de re literaria tecum agere, et ea ex te ipso cognoscere, quae ante a clarissimo tui Ordinis viro, pietatis ac literarum gloria omni temporum memoria celeberrimo, illustri testimonio, de te praedicari audiveram. Quod mihi non sine stupore contigit: nam praeter humanitatem, pruden-