Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/334

E Wikisource
Haec pagina emendata est
333
in orbe lunae etc.

netarum sunt, ex opposita autem parte valide tenuis gracilitas, verum etiam in epicyclis: ad quae omnia impossibile est, Terram habere ullam centri proportionem): ergo Terra non est centrum, nec in centro, partium Universi. Nec minus potest esse centrum, vel in centro, totius Universi; quod ita probatur: aut Universum est finitum, aut infinitum: neutro modo potest Terra esse centrum, vel in centro: ergo nullo modo. Si sit infinitum, non potest esse centrum, vel in centro: probatur, quia in circulo cuius peripheria sit infinita, ut contingeret si extima Coeli superficies nulla esset et Coeli moles in infinitum protenderetur, nullum esset assignare punctum, a quo lineae aequales in peripheriam educerentur; ergo nullum esset assignare centrum, neque aliquid circa centrum. Si sit finitum, neque etiam Terra potest esse centrum, vel in centro. Non potest esse centrum; quia centrum est punctum indivisibile et immaginarium, Tellus autem corpus est satis vastum. Neque potest esse in centro, vel circa centrum; quia Universum, cum sit conflatum ex variis corporibus diversae rationis, quorum omnium proprium ac singulare est centrum, non potest habere unum commune centrum: ut, exempli gratia, cum Universum constet ex terra, aqua, aere, igne et corporibus coelestibus, quorum omnium proprium ac peculiare est centrum, non potest habere unum commune centrum. Quod autem unumquodque corpus habeat unum peculiare centrum, patet ex unione partium, cuius appetitus naturaliter unicuique corpori est inditus; unio autem partium est circa proprium centrum, ut patet ex guttis aquae, quae effusae statim circa proprium centrum conglobantur. Quare id quod tribuunt gravitati, nempe tendere ad centrum, non competit solum gravibus, sed unicuique corpori inest, non solum elementaribus, verum etiam coelestibus. Quare Solem et Lunam et caetera astra in propriam rotunditatem conglobata videmus, et id, quod grave dicitur, nihil aliud est, nisi appetentia quaedam naturalis partibus indita a divina Providentia opifice universorum, ut in unitatem integritatemque suam sese conferant, in formam globi coëuntes. Ex quibus omnibus colligitur, quod illa propositio «Omne grave tendit ad centrum» vera est de centro proprio, non de centro Universi; quare, etsi Terra sit gravis, imo prima gravitantium, tamen non sequitur ipsam tendere ad centrum Universi, sed ad proprium. Patet igitur, Terram nullo modo esse, neque esse posse, centrum, vel in centro, nec totius Universi nec partium. Quod si non est in centro, et in aliquo loco oportet ut sit, neque aliquis alius convenientior phoenomenis potest assignari quam dictus; ergo Terra in praedicto, et non in alio, erit loco. Afferemus etiam, in confirmationem huius sententiae, argumentum quod affert Aristoteles, secundo De Coelo, particula 73, ex sententia Pythagoreorum: nempe, quod nobilius in nobiliori loco servari debeat, non ignobilius; at locus centri est nobilior, quem propterea lovis carcerem appellabant; ergo in co convenit, non Terram, ignobilissimum elementum, sed potius ignem, vel Solem (quem igne voluerunt designare), asservari et contineri. Cur autem centrum Iovis carcerem Py-