Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/338

E Wikisource
Haec pagina emendata est
337
in orbe lunae etc.

Coeli ignis in sphaera propria conservatur et non destruitur, cum tamen non sit illi naturalis, ut Peripateticis placet; quanto magis a tali motu sibi naturali conservabitur Terra, et non dissipabitur? Solvitur etiam altera instantia Ptolomaei, quod nubes semper viderentur ad occasum moveri, nobis in Terra existentibus, si ab occasu in ortum ipsa ferretur: nam cum non solum Terra, verum etiam quamplurima Terrae circumfusi aëris pars hoc motu moveatur, etiam ab occasu in ortum ferri videbuntur; praeterquam quod aer, continuo ventis agitatus ac veluti mare fluctuans, varie circumlatos vapores ac nubes habet. Nec minus solvitur aliud argumentum Aristotelis, 2 De Coelo, quo probat Terram non moveri, inquiens, huius inditium esse, quod lapis proiectus sursum, etiam si post longum spatium temporis cadat, super eodem signato loco cadit a quo proiectus fuit; quod non contingeret, si Terra moveretur: aër enim, a quo decidit proiectus lapis, eodem motu movetur et circumfertur, quo ipsa Terra. His argumentis Copernicus, et ante Copernicum philosophi Pythagorici et Heraclitus Ponticus, suam sententiam comprobant et ostentant.

Praedictae sententiae confutatio.

CAP. VII

. Hanc sententiam, et si motibus astrorum atque eorum phoenomenis accommodatam (ut ad certam normam atque regulam referantur), tamquam manifeste absurdam atque communi omnium hominum doctorum et indoctorum sensui paradoxam[§ 1] et repugnantem, multis rationibus confutare et impossibilem estendere conabimur. At primum, quia phoenomenis atque apparentiis motuum pianetarum haec opinio tota innititur, ab bis exordium faciemus, expendentes utrum ex his certum desumi possit argumentum, ita ut, ipsis confisi, rationibus ac caeteris sensibus centra ire possimus; an vero fallaciam et deceptionem contineant, ita ut ipsis minime credere debeamus, nisi ad veritatis calculum, non modo visus verum etiam caeterorum sensuum ope, aut, si id fieri nequit, rationis recte ratiocinantis iudicio, revocentur. Pro cuius rei indagine ea repetenda sunt, quae initio disputationis in 2 cap. proposuimus; nempe circa communia sensibilia sensum decipit[§ 2], ncque uni sensui fidem esse praestandam, nisi alicuius alterius sensus perceptio id firmet, aut saltem rationis recte ratiocinantis iudicium non dissentiat. Quare, cum de his phoenomenis de motu astrorum sit decernendum, ac de consequentibus motum, nempe de situ ac figura rei mobilis, quae sensu visus iudicamus, non est eius iudicio fides praestanda, nisi alterius sensus perceptio id confirmet, aut recta ratio non contradicat. Quorum cum primum fieri non possit, inaccesso nobis

  1. sensus seui rationis
  1. stultorum infinitus est numerus.
  2. hic videtur author determinare, sensum decipi semper, nisi alterius sensus, sive rationis[1] testimonium, accesserit