Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/374

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

IN ORBE LUNAE ETC. 373 (tenebrae enim et opacitas non sunt aliud, quam luminis negatio), non arguit mixtionem alterius naturae neque corruptibilitatem, cum illuminatio non sit passio corruptiva. Quinimo necesse erat corpus lunare hac in re adsimile esse suae intelligentiae: veluti enim sua intelligentia, tamquam ultima omnium, est imper- fectissima, ac minus perfecte intelligit quam caeterae superiores, ita pariter corpus lunare imperfectissimum necesse fuit esse, ac minus perfecte susceptivum luminis; in nulla enim operatione orbis magis assimilatur intelligentiae, quam in illumina- tione, cum intellectio illuminatio quaedam sit, aut non sine illuminatione. Nec ob- stat quod Aristoteles inquit, Lunam adsimilem esse naturae terrae: loquitur enim 10 Aristoteles per quandam similitudinem, non quod Luna sit vere terra, sed quod participat aliquam conditionem terrae, nempe opacitatem. Veluti enim terra inter omnia elementa non est diaphana, nec lumine permeabilis, sed opaca, ita pariter Luna; ac propterea ab adverso Sole illustratur, quemadmodum nostra haec Terra, atque secundum superficiem tantum qua a Sole aspicitur. Ob quam similitudinem pariter ab Orpheo, in carminibus supra a nobis positis, Luna Tellus altera fuit ap- pellata; quamvis poëtice fingat multos illam habere montes, multas urbes, multas domos. Sed adhuc aliud affertur argumentum ex novis stellis; quare et illud etiam considerabimus. Desumebatur argumentum ex novis stellis, non solum ea quae Hipparchi tempestate visa fuit, verum etiam duabus aliis, una in Cassiopea, 20 anno 1572, altera vero in Sagittario, anno 1604; quae ab omnibus visae sunt, et quas doctissimi mathematici, ex variis Europae partibus, nullas parallaxes facere constanter asseverabant; nec defuerunt Romae qui publice docerent, hanc esse veram stellam, in Firmamento positam. Quibus omnibus obiectis unica re- sponsione satisfaciam; nempe, eventum rei veritatem demonstrasse: omnes enim hae stellae evanuerunt, et postrema, quam nos vidimus, infra paucos menses evanuit; quod si fuissent stellae, iam adhuc perdurarent, quemadmodum reliquae tot saeculis perdurant. Quare, si inde adversarii desumunt argumentum corrupti- bilitatis Coeli, quod novae stellae aliquando visae sunt, quare iidem non inde desumebant incorruptibilitatis alterum argumentum, quod tot saeculis, et nulla 30 hominum memoria, nulla unquam Coeli pars deficere visa est? Semper enim septem visae sunt stellae quae Plaustrum efformant, et tres in cingulo Orionis, neque ulla umquam defecit; et sic in singulis Coeli imaginibus semper est observatum: quod nequaquam possibile esset, si Coelum ac reliquae Coeli partes essent corrupti- biles. Quod si non sunt corruptibiles, neque sunt generabiles; ordine enim naturae semper generatio unius supponit corruptionem alterius. Quare tunc temporis cum mihi relatum fuit Romae, aliquos, multo auditorum apparatu, publice docuisse, stellam, quae postremo apparuit in Sagittario, vere esse stellam, ego hoc illis argumentum solvendum proposui: Si stella haec vere stella est, quae noviter coepit esse, ut ipsi dicebant, in Firmamento, aut coepit esse modo supernaturali 40 et per creationem, aut via naturali et per generationem; non enim potest aliquo