Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/382

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

381 IN ORBE LUNAE ETC. intercapedines enim montium in eodem circulo, seu in eadem serie, dispositorum, obiectu aliarum eminentiarum, in aliis atque aliis ordinibus constitutarum, occul- tantur; idque maxime, si oculus aspicientis in eadem recta cum dictarum eminen- tiarum verticibus fuerit locatus. Quae responsio duas habet instantias: una est, quod supponit id quod petitur, nempe montes ita in ambitum Lunae esse dispositos aequaliter prope hemisphaerii finitorem, ut oculus aspi- cientis in eadem recta cum eminentiarum verticibus sit collocatus [35]; quam coordinationem montium vix consulto et artificiose fieri posse existiman- dum est, eius vero nullam hic rationem nobis assignare licet: tum quia, eadem 10 ratione, linea quae dividit obscuram Lunae partem ab illuminata, aequalis ap- parere posset. Quare alteram attulit responsionem: videlicet, circa Lunae corpus esse, veluti circa Terram, orbem quemdam densioris substantiae reliquo aethere, qui solis irradiationem concipere atque reflectere valeat, quamvis tanta non sit opacitate praeditus, ut visui, praesertim dum illuminatus non fuerit, transitum inhibere valeat; orbem hunc, ait, a radiis solaribus illustratum, Lunare corpus sub maioris sphaerae speciem reddere repraesentareque, foreque potis aciem nostram terminare quominus ad Lunae soliditatem pertingeret, si crassities eius esset profundior; atque profundiorem quidem esse circa Lunae peripheriam (pro- fundiorem autem non absolute, sed ad radios nostros oblique illum secantes 20 relatum), ac proinde dictum orbem visum nostrum inhibere posse, praesertimque si luminosus existat, ac Lunae peripheriam Soli expositam obtegere: quod cla- rius apposita figura demonstrat. Quam rationem amphibologiam habere, primum, existimavi ex vocabulo aetheris, quo utitur dum inquit circa Lunam esse orbem quemdam densioris substantiae reliquo aethere: aether enim primo de coelesti [35] author non videtur intelligere, quaenam sit suppositio eius quod petitur; quare aliquibus exemplis declaretur. Ut, cum Aristoteles quae- rit, cur motus Caeli sit ab ortu in occasum. Quia, scilicet, pars Caeli orientalis est dextera. Cur autem est dextera? Quia motus ab illa. Multa alia afferemus exempla. 30 Quod non appareat dentata, causa est quia multae sunt montium series; quod autem multae sint series, non infertur ex eo quod non appareat dentata (tunc enim esset supponere id quod quaeritur), sed quia in reliqua superficie confertim sunt montes dispositi. Hanc autem coordinationem consulto factam esse non est necessarium, sat enim est ut casu sint dispositi, ut maris undae. Supponit id quod quaeritur Bonamicus, pag. 858 E, dum probat rectam esse omnium linearum brevissima. 26-27. querit-27. celi-35. disposita-