Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/83

E Wikisource
Haec pagina emendata est
82
sidereus nuncius.

tertia quoque Stellula apparere coepit hora tertia, prius minime conspecta, quae ex parte orientali Iovem fere tangebat, eratque admodum exigua. Omnes fuerunt in eadem recta et secundum Eclipticae longitudinem coordinatae.

Die decimatertia primum a me quatuor conspectae fuerunt Stellulae in hac ad Iovem constitutione:

erant tres occidentales et una orientalis: lineam proxime rectam constituebant; media enim occidentalium paululum a recta septentrionem versus deflectebat. Aberat orientalior a Iove minuta duo: reliquarum et Iovis intercapedines erant singulae unius tantum minuti. Stellae omnes eandem prae se ferebant magnitudinem, ac, licet exiguam, lucidissimae tamen erant ac fixis eiusdem magnitudinis longe splendidiores.

Die decimaquarta nubilosa fuit tempestas.

Die decimaquinta, hora noctis tertia, in proxime depicta fuerunt habitudine quatuor Stellae ad Iovem:

occidentales omnes ac in eadem proxime recta linea dispositae; quae enim tertia a Iove numerabatur paululum in boream attollebatur: propinquior Iovi erat omnium minima, reliquae consequenter maiores apparebant: intervalla inter Iovem et tria consequentia Sidera erant aequalia omnia ac duorum minutorum; at occidentalius aberat a sibi propinquo minutis quatuor. Erant lucida valde, et nihil scintillantia, qualia semper, tum ante, tum post, apparuerunt. Verum hora septima tres solummodo aderant Stellae, in huiuscemodi cum Iove aspectu:

erant nempe in eadem recta ad unguem: vicinior Iovi erat admodum exigua, et ab illo semota per minuta prima tria; ab hac secunda distabat min. uno; tertia vero a secunda min. pr. 4, sec. 30. Post vero aliam horam duae Stellulae mediae adhuc viciniores erant: aberant enim min. sc. vix 30 tantum.