Pagina:Pervigilium Veneris (Romagnosi).pdf/6

E Wikisource
Haec pagina emendata est


En pudorem florulentae prodiderunt purpurae,
Factae Adoneo de cruore, deque Amoris osculis
Deque gemmis, deque flammis, deque solis purpuris.


     Cras amet, etc.

Ipsa Nymphas diva luco jussit ire myrteo.
It puer comes puellis. Nec tamen credi potest,
Esse Amorem feriatum si sagittas vexerit.
Ite, Nymphae. Posuit arma. Feriatus est Amor.
Jussus est inermis ire. Nudus ire jussus est.
Neu quid arcu, neu sagitta, neu quid igne laederet.


Sed tamen, Nymphae, cavete, quod Cupido pulcher est.
Est in armis totus idem, quando nudus est Amor.

     Cras amet etc.

Compari Venus pudore mittit ad te Virgines.
Una res est, quam rogamus. Cede, virgo Delia,
Ut nemus sit incruentum de ferinis stragibus.
Ipsa vellet te rogare, si pudicam flecteret.
Ipsa vellet ut venires, si deceret virginem.
Jam tribus choros videres feriatos noctibus,
Congreges inter catervas, ire per saltus tuos,
Floreas inter coronas, myrteas inter casas.

Nec Ceres, nec Bacchus absunt, nec poetarum Deus.


Te sinente tota nox est pervigilanda canticis.
Regnet in silvis Dion. Tu recede, Delia.
     Cras amet etc.