Pagina:Poesie italiane.djvu/93

E Wikisource
Haec pagina emendata est
91

magnasque Saxonum Gallorumque copias parva interdum manu fudisti. Cum vero adversam aliquando fortunam expertus, inferior ex acie discdere coactus es, non ita multo post in eandem rediisti, atque ita rediisti, ut victum non secus ac victorem tui te hostes metuerent. Attamen illi, cum oblata occasio est, rursus congressi, ac tunc quoque, ut saepe antea, repulsi loco quidem cedebant, sed lenti ac prope minitabundi; cum repente nuncius allatus est, te horrea occapasse in quibus frumenta exercitui alendo necessaria condebantur. Tum vero demum fracti illorum animi, tantaque consternatione perculsi, ut in fugam se manifesto coniicerent, compluresque dies per montes ac silvas, eodem te mira illos celeritate insequente, fusi dispersique vagarentur. Hinc Mindensis regio, quae jam diu Gallorum armis tenebatur, tua potissimum virtute liberata est, eorumque adeo acci-