Pagina:Satire (Persio).djvu/44

E Wikisource
Haec pagina emendata est

38

summa rursum non bullit in unda.

Magne pater dipum, sievos punire tyrannos 35
Haud alia ratione velis , cum dira libido
Moverit ingenium ferventi tincta veneno.
Virtutem videant, intabescantque relicta.

Anne magis siculi gemuerunt aera juvenci,
Et magis auratis pendens laquearibus ensis 40
Purpureas subter cervices terruit, imus
Imus praecipites, quam si sibi dicat; et intus
Palleat infelix, quod proxima nesciat uxor?

     Saepe oculos, memini, tangebam parvus olivo.
Grandia si nollem morituri verba Catonis 45
Dicere, non sano multum laudanda magistro,
Quae pater adductis sudans audiret amicis.

Jure: etenim id summum quid dexter senio ferret
Scire erat in voto; damnosa canicula quantum
Raderet; angustae collo non fallier orcae; 50
Neu quis callidior buxum torquere flagello.

     Haud tibi inexpertum curvos deprendere mores,
Quaeque docet sapiens bracatis illita Medis
Porticus, insomnis quibus, et detonsa juventus
Invigilat, siliquis et grandi pasta polenta. 55