Pagina:Satire (Persio).djvu/48

E Wikisource
Haec pagina emendata est

42

Hic aliquis de gente hircosa centurionum
Dicat: quod sapio satis est mihi; non ego curo
Esse quod Arcesilas , aerumnosique Solones,
Obstipo capite, et figentes lumine terram; 80

Murmura cum secum, et rabiosa silentia rodunt,
Atque exporrecto trutinantur verba labello,
Aegroti veterìs meditantes somnia: gigni
De nihilo nihil, in nihilum nil posse reverti.
Hoc est quod palles ? Cur quis non prandeat hoc est? 85

His populus ridet, multumque torosa juventus
Ingeminat tremulos naso crispante cachinnos.

     Inspice; nescio quid trepidat mihi pectus, et aegris
Faucibus exsuperat gravis halitus; inspice, sodes:
Qui dicit medico, jussus requiescere. Postquam 90
Tertia compositas vidit nox currere venas,
De majore domo, modice sitiente lagena,
Lenia loturo sibi Surrentina rogavit.

Heus bone, tu palles. Nihil est. Videas tamen istud
Quidquid id est: surgit tacite tibi lutea pellis. 95
At tu deterius palles; ne sis mihi tutor ;
Jampridem hunc sepelî; tu restas. Perge, tacebo.